Deutsche Reichstagsakten  ‹  Der Reichstag zu Konstanz 1507
Einfache Suche
Schnittstellen Quellen Formalia
BEACON
METS
XSLT
eXist-DB
jQuery-Layout
Nominatim
OpenLayers
GND
Impressum
Kontakt

Inhaltsverzeichnis

Inhaltsverzeichnis

Inhaltsverzeichnis

Vorwort des Abteilungsleiters

Vorwort des Abteilungsleiters

Vorwort des Bearbeiters

Vorwort des Bearbeiters

Abkürzungen und Siglen

Abkürzungen und Siglen

Quellen- und Literaturverzeichnis

Einleitung

I. Kapitel Vorakten: Vorbereitung des Konstanzer Reichstages

  • 1. Romzug
  • II. Kapitel Der Reichstag zu Konstanz

    II. Kapitel Der Reichstag zu Konstanz

  • 1. Romzug und Verfassungsfragen
  • 2. Schwäbischer Bundestag in Überlingen und Konstanz
  • 3. Städtetag in Konstanz
  • 4. Königliche Reichsbelehnungen, Privilegienvergaben, Begnadungen und Konfirmationen
  • 5. Schiedsverfahren während des Reichstages
  • 6. Sonstige Streitsachen
  • 7. Finanzangelegenheiten König Maximilians
  • 8. Nebenhandlungen
  • 9. Weisungen und Berichte
  • 10. Chroniken, Aufzeichnungen und Verzeichnisse
  • III. Kapitel Nachakten: Vollzug der Reichstagsbeschlüsse und Folgen des Reichstages

    III. Kapitel Nachakten: Vollzug der Reichstagsbeschlüsse und Folgen des Reichstages

  • 1. Romzug
  • 2. Wiedereröffnung des Reichskammergerichts
  • 3. Angelegenheiten von Reichsständen
  • Chronologisches Aktenverzeichnis

    Chronologisches Aktenverzeichnis

    Register

    Register

    Erweiterte Suche
    Text
    unscharf
    Zeitraum zwischen und
    Sortierung
    Erweiterte Suche
    Text
    unscharf
    Zeitraum zwischen und
    Sortierung

    1.4. Verhandlungen König Maximilians mit Venedig »

    « Nr. 262 Resolution Kg. Maximilians an Venedig  »

    [1.] Beschluß von Kg. und Reichsständen zum Italienzug, bislang vergebliche Bemühungen Kg. Maximilians um ein Bündnis mit Venedig und dem Papst, Aufforderung an Venedig zur Übergabe der mit dem Papst strittigen Städte Rimini und Faenza an Kg. Maximilian als Schiedsrichter; [2.] Hoffnung auf Einwilligung des Papstes nach erfolgter Zustimmung Venedigs und auf den Abschluß des angestrebten Bündnisses, Beschluß von Kg. und Reichsständen zur Abordnung eines Gesandten zu Kg. Ludwig von Frankreich.

    In Konstanz am 3. Mai 1507 durch den kgl. Sekretär Johann Renner an den venezianischen Gesandten Vincenzo Querini übergeben.1 
    Venedig, BM, Cod. marc. ital. VII/989 (= 9581), fol. 24–24’ (lat. Kop.; Überschr.: Proposta del re de’ Romani et del’Imperio, facta alla illustrissima signoria adì 3 Mazo.) = Textvorlage A. Venedig, BFQS, Cl. IV, Cod. V (= 769), fol. 96 (lat. Kop.; Überschr. wie A) = B.

    [1.] /24/ Cum caesarea maiestas nunc nunc obtinuerit, quod universus principum et statuum totius Romani Imperii et germanice nationis conventus se Italie auxilia exhibituros et cum sua maiestate in persona appropinquaturos heri polliciti sint2, idcirco sua maiestas a Venetorum duce et dominio confederationem contra Gallos adhuc semel pro toto requirit. Pro cuius quidem confederationis stabilitate sua maiestas est in continua opera cum pontifice ad eum trahendum in istam ligam3, quod tamen propter differentias illorum duorum oppidorum Arimini et Faventie hactenus /24’/ consequi non potuit. Ideo hortatur illud dominium, ut pro componendis illis differentiis ad conservationem et liberationem Italie velint compromittere in personam sue caesareae maiestatis et, quousque ille differentie componantur, dare illa duo oppida ad manus sue maiestatis, in quo sua maiestas promittit dare omnem operam, ut ipsi sint bene contenti. Et super his omnibus celerrimum responsum operitur.
    [2.] Et si Veneti consenserint, sperat sua maiestas etiam trahere pontificem in istam opinionem. Immo de hoc habet indubitatam spem, quod non solum ingredietur istam ligam, sed etiam pro hoc effectu dabit armigeros suos et q[uod]cunque habuerit. Nam Šsua maiestas deliberavit una cum principibus Imperii mittere mox unum secretarium ad Francorum regem4 et super divisione Italie totiens ab ipso Francorum rege oblata in preiudicium ipsius Italie quo melius pro commodo suo poterit concordare, quod tamen sua maiestas, si Italia sibi ipsi adesse voluerit, una cum principibus Imperii bene provideret. Nam si ipsi omnino voluerint esse Galli, necessarium erit maiestatem suam et Imperium ab eis declinare, quia aliter videretur se querere nodum in scyrpo5.

    « Nr. 263 Weisung Kg. Maximilians an Dr. Johannes Räbler (kgl. Rat) »

    [1.] Bestätigung des Empfangs eines Gesandtenberichts aus Venedig, Auftrag zur Gewinnung weiterer Informationen über das Vorgehen des französischen Gesandten in Venedig und zu unverzüglicher Berichterstattung; [2.] Auftrag zur anschließenden Reise nach Pesaro, Ankündigung weiterer Anweisungen.

    Konstanz, 18. Juni 1507.
    Innsbruck, TLA, Maximiliana I/44, Karton 2, Fasz. 1506–1508, fol. 8–8’ (lat. Or. m. Siegelrest, Vermm. prps./cdrp., Gegenz. M. Lang).

    [1.] /8/ Maximilianus, divina favente clementia Romanorum rex semper augustus etc.
    Hono[rabilis] devote dilecte, legimus et intelleximus litteras tuas et Georgii Moysse1, quas iampridem ad nos misistis, in quibus nobis significastis de nonnullis relatis per oratorem Grecum et Gallum2 Venetiis degentem in quadam re secretissima, quam Galli adversus nos machinari conantur. Qua in re mirum in modum nobis placuit tua et p[raedic]ti Georgii diligentia, quam summopere commendamus seriosius tibi committere, ut futuro circa ulteriorem huius rei inquisitionem velis omni diligentia et industria tibi possibili uti, si possis indagare nomen unius, qui huius negotii conscius sit, et quicquid intellexeris aut quae de hac re ab aliis referri cognoveris, subito nobis semper significare. Neque inde discedas, quousque aliud ex nobis intellexeris, facturus in hoc seriosam nostram voluntatem. [Datum].
    [2.] Et quamvis in p[raese]ntiarum tibi significamus, ut Venetiis manere debeas, tamen animus noster est, ut ad Pisaurum te illico conferas. Ad hunc N. locum servitorem tuum, quem apud nos tenemus, cum expensis et instructionibus, quid amplius te facere velimus, propediem mittemus expeditum.

    « Nr. 264 Rede des kgl. Gesandten Dr. Johannes Räbler vor dem Dogen und dem Senat von Venedig »

    Bündnis mit den tugendhaften und kriegstüchtigen Deutschen und mit dem gerechten Kg. Maximilian zur Bewahrung Venedigs vor französischer Tyrannei und zur Befreiung Italiens als Postulat politischer Klugheit.

    ŠAct. Venedig, 21. Juni 1507.1 
    München, BSB, Res/4 Eur. 330–14, fol. 119–120 (lat. Druck; Überschr.: Oratio Ioannis Rebler, V[triusque] Iu[ris] Doctoris Invictissimi ac Gloriosissimi Caesa[ris] Augu[sti] Maximiliani consiliarii et Secretarii ad Illustris[simum] Principem et senatum Venetum habita Anno Christi 1507 die XXI. Junii.) = Textvorlage A.2 Augsburg, UB, 02/XIII.8.4.697 angeb.4 (lat. Druck, Überschr. wie A) = B.
    Druck: Sanuto , Diarii VII, Sp. 109–111 = C.

    /119/ Omnem rempub[licam] tribus potissimum constare, videlicet consilio, virtute et iustitia iisque in aeternum durare, tu, illustrissime princeps, et ueneranda ista senatoria senectus universusque populus inclyte civitatis Venetiarum iam longa experientia, etiam inuiti, didicere. Porro de consilio sano, quo ipsa respublica uestra hactenus foeliciter incessit, superfluum est aliquid impresentiarum in laudem vestri commemorare. Ita enim consilio uestra semper ualuit respub[lica], ut non modo Germanie, uerum etiam omni Galliae, Italiae quoque et Hyspaniae, imo toti orbi sapientiam consiliorum uestrorum potissimam esse foelicitatis amplificationisque uestrae reipub[licae] causam, non sine admiratione, quasi per speculum, licuit contemplari.
    Nec mirum, quo enim factum est, ut ciuitas uestra inclytae nationis Germanicae plus quam alterius respectum semper habuerit, quod Sacro Roma[no] Impe[rio] semper adheserit, quod regum ac imperatorum Romanorum honorem et dignitatem emulari semper studuerit, nisi sapientissimo consilio suo? Quippe Germanorum mores et consuetudinem sapienter considerans, quod non a Dite patre se esse progenitos3, et propterea omnes divitias in terris tenere, superum aut inferum auxilio conantur et predicant, quod non leuitate animi in consiliis capiendis et bellis inchoandis sunt mobiles, sed sedibus suis contenti, nouis non student imperiis et divitiis non esuriunt alienis, Et quibuscum semel amicitiam coierint, eam tenacissime certe obseruant, Ad bel- /119’/ la etiam suscipienda tardissimi. Vbi vero iniuria aliorum forte lacessiti arma et gladium sumpserint, mox ad omnes calamitates perferendas, eorum usque in finem promptus et alacer est animus pulchramque petunt per uulnera mortem, utpote cum hoste fortiter hilariterque congredientes facile ostendunt sine pernicie cum eis contendere posse neminem. Igitur ciuitas uestra hoc sapienter intelligens, et quid inuicti Germani in armis exercitatissimi uirtute ualerent, semper nationi eorum ac sacro Romano Imperio (uti prediximus) adhesit. Accedit uestra confessione, quod non est gens ulla aut ciuitas, cuius uel plura uel maiora in Romanum Imperium et caput eius argumenta beniuolentie et fidei apparuere; et presertim apud quam nomen Austrie semper clarissimum, semper religiosum, semper uenerabile fuit.
    Exemplo nobis sunt Imperatores et Reges Romanorum, et nouissime diue memorie Federicus tertius, quem ciuitas uestra singulari obseruatione, dum pro corona Imperiali per uestra dominia iter suum prosequeretur, uenerata est; Diuum etiam Caesa[rem] ŠAugu[stum] Maxi[milianum] a teneris unguiculis impensissime coluit, auctoritati eius fauit, amplitudinem eius pro uiribus omnibus defendit. Totiens respub[lica] uestra Caesa[reae] Maie[stati], Sacro Roma[no] Imperio et nationi Germanicae copulata multiplicique nexu deuincta, non potest omnium, que ad gloriam, dignitatem, statum, foelicitatem et amplificationem eorum pertinent, non esse cupidissima ac obsequentissima. Maxime quod hic sanctus ac peruetus inclyte uestre reipub[licae] mos est Principem ac Caesarem optimum, fortissimum, sapientissimum, utpote qui nobilissimas gentes, ferocissimos populos, bellicosissimas nationes tam armis quam sapiencia uicit. Qui parua sepe manu (prout in re militari multum fortuna potest) multas hostium copias fudit, Qui denique iustitia, liberalitate, animi magnitudine, clemencia, placabilitate, abstinentia uoluptatum, Quid plura, qui virtutibus imperatoriis omnibus relucet, non solum amare, verum etiam dignitatem eius et sacri Roma[ni] Imperii ac na- /120/ tionis Germanicae iuuare, tueri, defendere, perniciosos vero, probos et nouos tyrannos exitialiter odire, persequi, abominari? Sed quorsum ista (illustrissime princeps et tu, venerande Senatus) tam longo repetita exordio, vt inuictissime uirtuti Sacratissime Caesaree Maiesta[tis], vt uirtuti etiam Sacri Ro[mani] Impe[rii], ut uirtuti denique totius nationis Germanicae sapientiam consiliorum uestrorum amicabiliter et indissolubiliter coniungatis, quo superueniat inclyte uestre reipub[licae] magna illa iustitia, que omni auro, omni lapide precioso, omni denique uirtute, imo Hespero4 preclarior existens. vnicuique uestrum reddet, quod suum est, uobis non auferet, quod uestrum est, Alienis non dabit, quod suum non est. Sed quid moramur? ipsa denique iustitia coniuges uestras pulcherrimas, quo minus ab illis nouis tyrannis humiliabuntur, custodiet. Filias uestras uirgines pudicissimas, quo minus ab illis pulsabuntur, eripiet. Adulteria cum stupris et incestibus, et id genus mille permiscere non sinet. Sed insignem uestram rempub[licam] uirtute aut auxilio Sacratissime Cesa[reae] Maiestatis, Sacri Ro[mani] Imperii et bellicosissime nationis Germanicae assistentia, a nouorum illorum tyrannorum uiolentia, libidine, tyrannide et saeuitia liberabit Et universam denique Italiam in pristinam uindicabit libertatem.
    De qua libertate, coniunctione et amicitia tecum, illustrissime princeps, et cum veneranda ista republica tractandi, communicandi et (quod maius est) etiam concludendi Optimus Maximus Gloriosissimus et triumphantissimus ac diuus Caesar Augustus Maximilianus Magnificos, quos hic cernitis uiros, alterum Regni Neapolitani Baronem [Giovanni Camillo de Montibus], alterum prefectum seu (ut vulgus loquitur) Capitaneum Tergestinum [Georg Moysse] et me Oratores suos in hanc preclaram ciuitatem uestram Venetiarum cum litteris credentie5 destinauit, prout in secreta audientia nobis quamprimum concedenda (semotis tamen arbitris) tue illustrissimae dominationi ac uenerando Senatui liberaliter exponemus.

    « ŠNr. 265  Vortrag des kgl. Gesandten Giovanni Camillo de Montibus an den Dogen und den Rat der Zehn von Venedig (Auszug) »

    [1.] Da der röm. Kg. feststellen mußte, daß der frz. Kg. Teile Italiens erobert hat und unrechtmäßig besetzt hält und darüber hinaus darauf abzielt, auch das übrige Italien zu unterwerfen, forderte er die italienischen Fürsten und Republiken auf, gemeinsam mit ihm dafür zu sorgen, daß sie von diesem großen Übel befreit würden. Doch erreichte er damit nichts. Als der Kg. von der Entscheidung des frz. Kg. erfuhr, gegen die Reichsstadt Genua zu ziehen, während er gleichzeitig weiterreichende Absichten dementierte, forderte er diesen zu einer entsprechenden Erklärung auf. Der frz. Kg. belagerte die Stadt mit einem großen Heer und besetzte sie. Da der röm. Kg. dessen Pläne durchschaut hatte, beschloß er, unter Hintanstellung seiner eigenen Agenda in den Niederlanden (Fiandra) und der Angelegenheiten seiner Enkel [Karl und Ferdinand] eine Versammlung der Kff., Ff. und Stände aus ganz Deutschland nach Konstanz zu berufen. Dort setzte er diesen die Vorgehensweise des frz. Kg. auseinander, informierte sie über dessen Ränke und forderte sie auf, die Würde des Reiches zu verteidigen und die Franzosen aus Italien zu vertreiben. Sämtliche Fürsten beschlossen daraufhin, ein großes Heer aufzustellen und dem röm. Kg. für diesen Zweck zur Verfügung zu stellen.
    [2.] Der röm. Kg. hat die Eidgenossen als Angehörige des Reiches auf den RT (dieta) berufen. Sie haben zugesagt, ihn bei seinen Unternehmungen gegen jedermann zu unterstützen. Falls der frz. Kg. gegen das Reich vorgehen sollte, werden sich die Eidgenossen ihm mit allen zur Verfügung stehenden Kräften entgegenstellen. Für den Romzug zur Erlangung der Kaiserkrone haben sie 10 000 Söldner bewilligt.
    [3.] Der röm. Kg. hat in Anbetracht der lange bestehenden Freundschaft und Einung (unione) Venedigs mit seinen Amtsvorgängern und auch mit ihm selbst seine Gesandten abgeordnet, um mit der Signorie ein festeres Bündnis zu schließen und gemeinsam gegen den frz. Kg. vorzugehen. Falls die Signorie auf diesen Vorschlag eingeht, sind die Gesandten bevollmächtigt, in Verhandlungen über Einzelheiten einzutreten.

    Act. Venedig, 22. Juni 1507.
    Venedig, AS, Senato, Deliberazioni (Secreta) 1507–1509 (reg. 41), fol. 38–38’ (ital. Exzerpt aus dem erheblich längeren – sub longa et ampla verborum forma – lat. Vortragstext).

    « Nr. 266 Senatsbeschluß über eine Antwort der Signorie an die kgl. Gesandten Giovanni Camillo de Montibus, Georg Moysse und Dr. Johannes Räbler »

    Kritik an den Kriegen zwischen den christlichen Staaten; Aufforderung zu einem gemeinsamen Kreuzzug.

    Venedig, 29. Juni 1507.1 
    Venedig, AS, Senato, Deliberazioni (Secreta) 1507–1509 (reg. 41), fol. 38’-39 (lat. Kop., Randverm.: Ser Franciscus Tronus, ser Petrus Duodo, ser Ant[onius] Lauredan, eques, ser Leonardus Mocenigo, sapientes consilii; ser Franciscus Orio, ser Hier[onymus] ŠQuirinus, ser Petrus Victuri, ser Aloysius de Priolis, ser Petrus Lando, sapientes t[errae] firme.).

    /38’/ Auf der Grundlage des Referats des Dogen über den Vortrag der kgl. Gesandten wurde beschlossen, diesen – nach einer einleitenden Zusammenfassung des Vortrags, einigen allgemeinen Worten an die Gesandten selbst und nach der Bekundung von Gehorsam und Ergebenheit gegenüber dem röm. Kg. – folgendes zu antworten: Magistri domini oratores, audivimus attente et optime intelleximus expositionem gratuiter et elegantissime a vobis factam cesareo nomine. Et quo ad summam nostram observantiam devotionemque erga maiestatem suam non est, ut aliud vobis replicemus, cum ore id abunde explicaverimus, quod et cesareae maiestati et omnibus aliis esse compertissimum non ambigimus. Communicationes et discursus eiusdem maiestatis mature consyderavimus et sicuti in eis perspicimus affectum et bonitatem maiestatis sue, ita officium nostrum dicere arbitramur illi reverenter declarare, que nobis occurrunt: hoc imprimis longo rerum usu cognovimus et experti sumus christiana bella et dissidia occasionem praebuisse tot calamitatum ab infidelibus inflictarum, tot stragium et excidiorum, ut non sine lacrimis commemorari possint. Ea sunt /39/ omnibus notoria et ideo singulatim a nobis non recensenda, qui quo sumus tantis discriminibus proximiores, eo maiorem eorum intelligentiam habemus minusque debemus conticescere aut conniventibus oculis praeterire, que iamiam eventura praevidemus et formidamus, nisi is pro sua clementia et miseratione provideat, cuius causa agitur et in cuius manu posita sunt universa. Quanto foret praestabilius et optimo Deo nostro acceptius, si Christianorum mucrones et gladii in Christianorum tutellam et infidelium propulsationem acuerentur, si Christianorum acies in vindictam tanti Christiani sanguinis a communibus Christiane fidei hostibus profusi instruerentur! Si denique christiani principes et potentatus in sui ipsorum propugnationem coniunctis viribus unitis armis insurgerent, Deo auctore, duce maiestate cesarea, que sicuti omnium Christianorum parens est et caput, ita sibi et posteris suis immortalem gloriam meritumque consequeretur. Hec nos totis praecordiis affectamus, hec proponere debemus, suadere et hortari, qui alioquin ab off[ici]o nostro deesse videremur et rem ingratissimam facere divine maiestati. Quando praesertim cetera bene dispositura iri minimo labore et opere cernamus, si modo cesareae maiestatis consensus accedat. Quod vero ad essentiam et effectum attinet propositionis vestrae, reverenter (ut decet) cesaream maiestatem rogamus et obsecramus, dignetur pro sua sapientia, iustitia et bonitate, nolle his temporibus novis bellis contra Christianos nos implicare, sed rationem h[abe]re oneris, quod sustinemus, obstantes veluti antemurale quoddam conatibus communium et immanissimorum hostium fidei nostre. Qui, si nos implicitos intuerentur, procul dubio totis viribus suis terrestribus et maritimis descenderent ad invasionem status nostri et subsequenter totius christiane religionis.2

    Faksimiles der Druckfassung der Edition.

    ser/rta1507/II14/pages

    Die PDF-Anzeige ist eingebettet. Durch die Tastenkombination STRG+P bzw. das Öffnen der PDF-Datei in einem neuen Fenster (schwarzes "+"-Symbol oben rechts) können Sie das PDF Dokument ausdrucken.

    Anmerkungen

    1
     Laut Nr. 661 [Pkt. 2].
    2
     Wie aus dem Bericht Eitelwolfs vom Stein vom 6.5. hervorgeht, sagten die Stände nach dem kgl. Eröffnungsvortrag lediglich allgemein Rat und Hilfe zu [Nr. 580, Pkt. 4].
    3
     Vgl. Nrr. 33f.
    4
     Zu diesem Zeitpunkt ist kein entsprechender Beschluß der Reichsstände nachweisbar.
    5
     nodum in scirpo quaerere: Schwierigkeiten suchen, wo keine sind bzw. sich vergeblich bemühen.
    1
     Liegt nicht vor.
    2
     Gemeint ist der 1453 aus Konstantinopel gebürtige, seit Herbst 1504 als frz. Gesandter in Venedig residierende Humanist Giano Lascaris ( Ceresa , Lascaris, S. 787).
    1
      Lutter  (Kommunikation, S. 81) datiert irrtümlich auf den 29.6. (ebd., S. 127 richtig: 21.6.). Vgl. auch Sanuto , Diarii VII, Sp. 103.
    2
     Die Absätze im Text sind vom Bearbeiter eingefügt.
    3
     „Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt“ ( Caesar , De bello Gallico VI, 18).
    4
     = Abendstern.
    5
     Der vom 28.5. datierende kgl. Kredenzbrief ( Sanuto , Diarii VII, Sp. 103) liegt nicht vor.
    1
     Der Vortrag an die Gesandten Kg. Maximilians und deren Verabschiedung erfolgte am 30.6. ( Sanuto , Diarii VII, Sp. 108). Räbler blieb zu weiteren Verhandlungen in Venedig (ebd., Sp. 132).
    2
     Zu den RT-Verhandlungen bzgl. Venedigs siehe Nrr. 204 [1f.], 209 [Pkt. 4f.], 210 [Pkt. 2]. – Der Doge informierte am 30.6. den venezianischen Gesandten in Frankreich [Antonio Condulmer] darüber, daß die Gesandten Kg. Maximilians in geheimer Audienz dessen Entschluß eröffnet hätten, mit einem starken Heer nach Italien zu kommen, um Mailand zu erobern; zu diesem Zweck wünsche der Kg., ein Bündnis mit Venedig zu schließen. Querini habe über einen ähnlichen Vorschlag ihm gegenüber berichtet, der allerdings die Gewährung ungehinderten Durchzugs und der Verpflegung des kgl. Heeres beinhalte [Nr. 682, Pkt. 1.6]. Condulmer sollte Kg. Ludwig und den Kardinal von Rouen über die Ablehnung des angebotenen Bündnisses durch Venedig und die Forderung nach Verzicht auf den Truppendurchzug informieren. Et per remover ogni suspitione che nela maestà cesarea et quelli principi dela Germania fusse caduta ch’el re vogli usurpar la corona imperiale, cercando, quanto in nui è, la sedatione de ogni scandalo, habiamo facto dir per dicto nostro orator che nuy non potemo aliquo pacto persuadersi alcuno tentare o machinar la usurpatione dela corona imperiale, et che pur quando questo fusse, nui tenuiemo per certo che in tal caso li altri signori et principi non lo comportariano, et che nui concorressamo per la conservatione de dicta corona nela Germania. Der Doge teilte außerdem mit, daß er Querini über das Schreiben des Kg. von England an den Papst [Nachweis s. Nr. 692, Anm. 3] informiert habe, mit dem Auftrag, den Vorschlag beim röm. Kg. vorbringen per indurla, quanto in nui è, adriciar i suo pensieri ala christiana expeditione (ital. Kop.; AS Venedig, Senato, Deliberazioni (Secreta) 1507–1509 (reg. 41), fol. 39’-40). Der venezianische Orator an der Kurie [Dr. Giovanni Badoer] sollte den Papst, der laut dessen Berichten einen armierten Romzug Kg. Maximilians ebenfalls ablehnte, über dessen Vorschläge an Venedig informieren und ihn bitten, sich angesichts der drohenden Gefahren mit seiner Autorität um einen politischen Kurswechsel der Fürsten zu bemühen (ital. Kop., 1.7.1507; ebd., fol. 40’). Zur Weisung an Querini s. Nr. 688.

    Faksimiles der Druckseiten: Durch Verschieben der Spaltenteiler wird das Faksimile vergrößert. Durch einen Klick öffnet sich die seitenweise Blätterfunktion.

    Verweise auf Dokumente der Edition sowie weitere Ressourcen im Web.

    Registereinträge, die auf die Seite(n) dieses Dokuments verweisen.

    Erneute Fassung des Dokuments zum parallelen Lesen.