Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld
Druck: Lenz, Briefwechsel, Bd. I, Beilage IV, Documente Nr. 17 , S. 541–542.
Sacra caesarea majestas cum intellexerit ea, quae acta sunt inter dominum de Granvella et cancellarium illustrissimi domini lantgravii Hessiae, quantum spectat ad reditum domini lantgravii in gratiam sacrae majestatis, praesertim animum et desiderium, quae dominus lantgravius significat se habere, ut in perpetuum sit sacrae majestati fidelis et bonus subditus et princeps, et quod pollicitus est se daturum omnem operam quamcumque posset, omnique fide et integritate et quantum cum Deo poterit adjuturum ad concordiam hanc religionis earumque rerum, quas caesarea majestas in proxima dieta agere constituit atque postea etiam in futurum causa pacis, quietis et utilitatis Germaniae, ita enim, quod non vult promittere, se id cum aliis ex parte protestantium atque qui adhaerent confessioni augustanae effecturum, sed se omnem fidelem operam praestiturum, et cum reservato, quod ab illorum foedere se disjungere nolit et citra praejudicium aliorum foederum, quae in imperio tenet, – quibus intellectis caesarea majestas acceptataque bona voluntate domini lantgravii medianteque promissione, cui caesarea majestas plene confidit, et quod omnibus viribus est promoturus et procuraturus concordiam religionis eritque in posterum fidelis vasallus et obediens princeps sacrae majestati et sacro imperio et officium boni et fidelis imperii principis deinceps praestabit, remisit domino lantgravio quicquid sit, in quo commisisse videbitur contra suam majestatem et imperii constitutiones, vultque et intelligit, ut omnia sint et maneant plane obliterata et exstincta in perpetuum, ut videlicet non possit illi earum rerum causa quisquam querelam instituere aut ab illo quicquam poscere via justiciae aut quovis alio modo, salvo semper interesse tercii et quod concernit causam religionis. Ubi vero ventum fuerit Deo concedente ad istam concordiam, in qua sacra majestas plane confidit dominum lantgravium se omnino accomodaturum, quae reliqua sint omnia tractabuntur et articuli tales conscribentur, cujusmodi inter dominum de Granvella et dominum cancellarium communicata sunt. Concedit etiam sacra majestas domino lantgravio per praesentes bonum et integrum salvum conductum ad iter dietae imperialis veniendi, morandi, discedendi, redeundi, quando, quibus temporibus illi placuerit et commodum visum fuerit, juxta formam et tenorem generalis salvi conductus, quae electori aliisque principibus et statibus protestantium et augustanae confessionis concesserit. Neque illi quis impedimento esse possit atque ab ullo disturbetur, neque caesarea majestas contra hunc salvum conductum agere possit occasione ullius facti praeteriti temporis aut per occasionem discordiae religionis aut propter alias quascunque causas, immo illum excipiet tractabitque pro dignitate suae nobilitatis et generis, concedens etiam per praesentes, quod non temptabitur ullo medio vel via facti contra loca, ditiones, domos et dominia domini lantgravii toto hoc tempore durante, omniaque illi promittuntur bona et integra fide.