Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld
Wien HHStA, MEA RTA 7 Konv. II, fol. 476r (Kop.).
Quamvis oratio nudius tercius in conspectu maiestatis vestrae sacrique Romani imperii principum et ordinum habita ceteraque scripto proposita et recitata parte illustrissimi domini Caroli Sabaudiae ducis, eiusdem Romani imperii principis, eo solum tenderent atque ob id tantum emissa censeantur, ut rationes argumentaque nonnulla refellerent ac vana esse ostenderent, quibus Galliae rex, postquam ducem ipsum tota ferme ditione sua decussit violenterque privavit, per epistolas aliquot eius nomine conscriptas ac in Germaniam potissimum evulgatas conatus est id iuste fecisse demonstrare maiestatisque vestrae ac imperialium principum de optimo ipsius ducis iure sententiam pervertere, atque ut omnem sinistram inde forsitan animis eorum conceptam opinionem diluerent, non autem, ut litem ullam ordiretur adversus regem, nichilominus eius regis legatus (ut fertur) proposita scriptaque huiusmodi sibi edi assiduis precibus instat, ut subinde replicatione uti valeat, quod non nisi rem longius protrahendi causa fieri non modo verisimile, sed et certissimum esse potest rege interea ducis bonis ac ditionibus occupatis perfruente. Quamobrem dux ipse tamdiu iam oppressus humiliter supplicit, ut maiestas vestra rebus suis ita prospicere dignetur, ne in latiora seu ulteriora tempora differantur neve dux idem facultatibus exutus sub huiusmodi perfugiis amplius calamitosus pendeat, ut iuri convenit et aequitati maxime, cum immineat proximus vestrae maiestatis recessus, quam deus optimus maximus faustam felicemque servet.