Deutsche Reichstagsakten, Reichsversammlungen 1556 – 1662 Der Reichstag zu Regensburg 1594 bearbeitet von Josef Leeb
Verzögerung der RT-Eröffnung wegen der strittigen Session protestantischer Hochstiftsadministratoren. Aufforderung, diesen keine Session zu gewähren: Präjudizierung der katholischen Religion und des Heiligen Stuhls. Argumente gegen die Zulassung Hg. Heinrich Julius’ von Braunschweig als Administrator von Halberstadt. Zurückweisung der Session Administrator Joachim Friedrichs von Magdeburg schon beim RT 1582. Verpflichtung des Ks., die Session protestantischer Administratoren zu unterbinden. Ablehnung von Kompromisslösungen mit Zulassung der Session für die Domkapitel reformierter Hstt.
Trotz fehlender Datierung ist die Zuordnung zum RT 1594 aufgrund der Erwähnung des RT 1582 als letztem RT und der Verhandlungszusammenhänge eindeutig. Übergabe an den Ks. noch vor der RT-Eröffnung.
LA Salzburg, GA IV/1, fol. 286–288 (spätere Kop., keine Vermerke, ohne Datierung und Unterzeichnung).
/
Primum quia coniugatus est et confessioni augustanae adhaeret ac ecclesiam illam contra primaevam eius /
Quod etiam militat circa sessionem, quae praetenditur a Joachimo Friderico marchione brandenburgensi ratione metropolitanae magdeburgensis ecclesiae, et eo magis, quod in proxime praeteritis comitiis anno 1582 ipsius hac praetensio reiecta fuit, prout nullus demum ad metropolitanas chathedrales et alias imperiales ecclesias ius praetendens ad sessionem admitti debet, qui iuxta constitutiones et ordinationes catholicae religionis et compactata germanicae nationis a sede apostolica confirmationem non obtinuit4.
Proinde maiestas vestra ex officio imperiali ecclesiae universalis defensor authoritate sua hanc praetensionem sessionem reiicere debet secumque pro sua pietate et erga religionem catholico[!] affectu cogitare sessionem inter ecclesiasticos ratione metropolitanae et catholicis imperialis ecclesiasticae a coniugatis et religionis catholicae /
Certo etiam confido maiestatem vestram nullam hoc in negotio moderationem vel conditionem admissuram, per quam erectionis, fundationis aut dotationis ecclesiarum iura evertantur aut a suo primaevo instituto indebite transferantur in grave catholicae religionis et sedis apostolicae praeiudicium et status ecclesiastici dignitatis et ordinis diminutionem, ut nec vestram maiestatem eam moderationem praeiudicii plenam approbaturam spero, qua controversam sessionem capitulis occupatarum ecclesiarum concedi debere aliqui arbitrantur, quod dicta capitula consentiendo et /
Haec a me vestrae maiestatis humiliter suggeruntur eo confidentius, quod suam eandem proprio ac caesareo affectu religionis catholicae ecclesiastici status pericula et necessitates maxime amplecti, ac etiam sperem rebus omnibus rite et secundum laudatissimorum vestrae maiestatis praedecessorum consuetudinem sine omni eiusdem religionis laesione directis clementissimum deum, misericordiarum patrem uberri[m]am ex alto benedictione publicis his et gravissimis actionibus ac consultationibus spiritus sancti gratia ad futurum.