Reichstagsakten Mittlere Reihe. Reichstagsakten unter Maximilian I. Band 9. Der Reichstag zu Konstanz 1507 bearbeitet von Dietmar Heil
Bündnis mit den tugendhaften und kriegstüchtigen Deutschen und mit dem gerechten Kg. Maximilian zur Bewahrung Venedigs vor französischer Tyrannei und zur Befreiung Italiens als Postulat politischer Klugheit.
Act. Venedig, 21. Juni 1507.1
München, BSB, Res/4 Eur. 330–14, fol. 119–120 (lat. Druck; Überschr.: Oratio Ioannis Rebler, V[triusque] Iu[ris] Doctoris Invictissimi ac Gloriosissimi Caesa[ris] Augu[sti] Maximiliani consiliarii et Secretarii ad Illustris[simum] Principem et senatum Venetum habita Anno Christi 1507 die XXI. Junii.) = Textvorlage A.2 Augsburg, UB, 02/XIII.8.4.697 angeb.4 (lat. Druck, Überschr. wie A) = B.
Druck: Sanuto, Diarii VII, Sp. 109–111 = C.
Nec mirum, quo enim factum est, ut ciuitas uestra inclytae nationis Germanicae plus quam alterius respectum semper habuerit, quod Sacro Roma[no] Impe[rio] semper adheserit, quod regum ac imperatorum Romanorum honorem et dignitatem emulari semper studuerit, nisi sapientissimo consilio suo? Quippe Germanorum mores et consuetudinem sapienter considerans, quod non a Dite patre se esse progenitos3, et propterea omnes divitias in terris tenere, superum aut inferum auxilio conantur et predicant, quod non leuitate animi in consiliis capiendis et bellis inchoandis sunt mobiles, sed sedibus suis contenti, nouis non student imperiis et divitiis non esuriunt alienis, Et quibuscum semel amicitiam coierint, eam tenacissime certe obseruant, Ad bel- /119’/ la etiam suscipienda tardissimi. Vbi vero iniuria aliorum forte lacessiti arma et gladium sumpserint, mox ad omnes calamitates perferendas, eorum usque in finem promptus et alacer est animus pulchramque petunt per uulnera mortem, utpote cum hoste fortiter hilariterque congredientes facile ostendunt sine pernicie cum eis contendere posse neminem. Igitur ciuitas uestra hoc sapienter intelligens, et quid inuicti Germani in armis exercitatissimi uirtute ualerent, semper nationi eorum ac sacro Romano Imperio (uti prediximus) adhesit. Accedit uestra confessione, quod non est gens ulla aut ciuitas, cuius uel plura uel maiora in Romanum Imperium et caput eius argumenta beniuolentie et fidei apparuere; et presertim apud quam nomen Austrie semper clarissimum, semper religiosum, semper uenerabile fuit.
Exemplo nobis sunt Imperatores et Reges Romanorum, et nouissime diue memorie Federicus tertius, quem ciuitas uestra singulari obseruatione, dum pro corona Imperiali per uestra dominia iter suum prosequeretur, uenerata est; Diuum etiam Caesa[rem] Augu[stum] Maxi[milianum] a teneris unguiculis impensissime coluit, auctoritati eius fauit, amplitudinem eius pro uiribus omnibus defendit. Totiens respub[lica] uestra Caesa[reae] Maie[stati], Sacro Roma[no] Imperio et nationi Germanicae copulata multiplicique nexu deuincta, non potest omnium, que ad gloriam, dignitatem, statum, foelicitatem et amplificationem eorum pertinent, non esse cupidissima ac obsequentissima. Maxime quod hic sanctus ac peruetus inclyte uestre reipub[licae] mos est Principem ac Caesarem optimum, fortissimum, sapientissimum, utpote qui nobilissimas gentes, ferocissimos populos, bellicosissimas nationes tam armis quam sapiencia uicit. Qui parua sepe manu (prout in re militari multum fortuna potest) multas hostium copias fudit, Qui denique iustitia, liberalitate, animi magnitudine, clemencia, placabilitate, abstinentia uoluptatum, Quid plura, qui virtutibus imperatoriis omnibus relucet, non solum amare, verum etiam dignitatem eius et sacri Roma[ni] Imperii ac na- /120/ tionis Germanicae iuuare, tueri, defendere, perniciosos vero, probos et nouos tyrannos exitialiter odire, persequi, abominari? Sed quorsum ista (illustrissime princeps et tu, venerande Senatus) tam longo repetita exordio, vt inuictissime uirtuti Sacratissime Caesaree Maiesta[tis], vt uirtuti etiam Sacri Ro[mani] Impe[rii], ut uirtuti denique totius nationis Germanicae sapientiam consiliorum uestrorum amicabiliter et indissolubiliter coniungatis, quo superueniat inclyte uestre reipub[licae] magna illa iustitia, que omni auro, omni lapide precioso, omni denique uirtute, imo Hespero4 preclarior existens. vnicuique uestrum reddet, quod suum est, uobis non auferet, quod uestrum est, Alienis non dabit, quod suum non est. Sed quid moramur? ipsa denique iustitia coniuges uestras pulcherrimas, quo minus ab illis nouis tyrannis humiliabuntur, custodiet. Filias uestras uirgines pudicissimas, quo minus ab illis pulsabuntur, eripiet. Adulteria cum stupris et incestibus, et id genus mille permiscere non sinet. Sed insignem uestram rempub[licam] uirtute aut auxilio Sacratissime Cesa[reae] Maiestatis, Sacri Ro[mani] Imperii et bellicosissime nationis Germanicae assistentia, a nouorum illorum tyrannorum uiolentia, libidine, tyrannide et saeuitia liberabit Et universam denique Italiam in pristinam uindicabit libertatem.
De qua libertate, coniunctione et amicitia tecum, illustrissime princeps, et cum veneranda ista republica tractandi, communicandi et (quod maius est) etiam concludendi Optimus Maximus Gloriosissimus et triumphantissimus ac diuus Caesar Augustus Maximilianus Magnificos, quos hic cernitis uiros, alterum Regni Neapolitani Baronem [Giovanni Camillo de Montibus], alterum prefectum seu (ut vulgus loquitur) Capitaneum Tergestinum [Georg Moysse] et me Oratores suos in hanc preclaram ciuitatem uestram Venetiarum cum litteris credentie5 destinauit, prout in secreta audientia nobis quamprimum concedenda (semotis tamen arbitris) tue illustrissimae dominationi ac uenerando Senatui liberaliter exponemus.