Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld

Rom AVat, Armadio LXIV, vol. 3, fol. 118r–118v; AV v. Morone eighd. fol. 118r: Consilium Bavarorum exhibitum caesarae Mti super foedus catholicum, Ratisbonae 1541 mense Iulii.

Druck: NB I,7, Beilagen Nr. 2, S. 514–515.

Videtur communi negotio accommodatum ac maxime necessarium, ut foedus catholicum denuo revideatur, et si quid in eo forte immutandum, addendum vel imminuendum sit, ut id fiat praesentibus aliis confoederatis quotquot praesentibus comitiis iam intersunt.

Antea vero, quam hoc tractari inciperetur, etiam atque etiam expediret, ut sacra caesarea et catholica Mtas  ageret cum legato ac nuntio sanctissimi domini nostri, ut beatitudo sua una cum collegio cardinalium ac sancta sede apostolica memoratum foedus ingrederetur, atque id ubi esset assensum, ex tunc iidem legatus ac nuntius sive eorum alter ad omnia consilia ipsius foederis renovandi necessario essent admittendi.

Proinde, cum inter sanctitatem suam, caesaream Mtem, serenissimum Romanorum regem atque alios confoederatos super omnia ac singula capitula concordatum esset, ut deinceps cum reliquis electoribus, principibus ac statibus recessui Augustano ac sacrosanctae religioni nostrae inhaerere cupientibus bono quopiam modo tractaretur atque illis causae allegarentur, ob quas dictum foedus initum sit, nempe, ut quicquid adhuc reliqui orthodoxae fidei nostrae ac status ecclesiastici in Germania restat, eiusdem foederis robore defendi ac conservari valeat, atque hunc ad modum nihil undecumque intentati omittendum esset, ut omnes et singuli in praefatum foedus elicerentur1. quod si omnes elici non possent, ut cum aliis saltem archiepiscopis atque episcopis in alia scriptura comprehensis privatim ageretur, atque eorum argumenta, si quae in contrarium adducerent, bonis rationibus refellerentur. Qui si ea etiam via ad idem foedus ineundum induci non possent, ut id ipsis tum pontificio tum caesareo nomine indictis etiam poenis ac minis additis expresse praeciperetur, licet fortasse caesareae Mti atque aliis confoederatis magis conduceret, ut soli electores atque episcopi antedicti in foedus reciperentur, siquidem ipsa iam experientia satis superque compertum est foedera videlicet, quae longo ac late diffunduntur, intestina potius confoederatorum dissidia ac rerum confusionem parere, quam commode ac firmamente quidpiam affere2.

Anmerkungen

1
 Dazu marg. Notiz von Morone eighd.: Hic addi deberent aliae causae etiam efficatiores, utpote reducendi Lutheranos facilius ad aequiores conditiones tum pacis tum religionis, cum ob hoc foedus esset illis incisa spes occupandorum bonorum ecclesiasticorum, propter quae maxime dissident.
2
 Vgl. dazu auch folgende Eingabe an den Kaiser, Rom AVat, Armadio LXIV, vol. 6, fol. 63 (Kop.); AV v. Morone eighd.: Pro foedere Catholicorum: Confoederatio, quae per Mtem vestram una cum serenissimo Romanorum rege, domino nostro colendissimo, ac nobiscum in causa religionis vigore mandati ac specialis commissionis eiusdem Mtis vestrae inita ac deinceps rite ratificata est, volumus, ut in suo robore permaneat, quam nos nostra ex parte fideliter exequuturi atque in omnibus ac singulis articulis observaturi sumus. Quoniam vero ante aliquot dies Mti vestrae supplicationem obtulimus atque in ea nonnullos sibi defectus significavimus, ipsam propterea reverenter comprecamur, velit nobis, anteaquam hinc discedat, suam resolutionem super memoratos defectus benigne declarare, quum praecipue orthodoxam fidem nostram indies magis praecipitem ferri ac propemodum extinctam iri deplorandum in modum aperte contueamur, ita ut extrema ipsa necessitas expostulet, sicuti et mens olim erat Mtis vestrae, quatenus praenominata confoederatio corroboretur ac modis omnibus amplificetur, eamque ob causam sacram Mtem vestram per viscera misericordiae redemptoris nostri Jesu Christi, cuius res agitur, eo humilius quo possumus iterum atque iterum obtestamur, ut negocium hoc, sicuti et pium et maxime sanctum est, ita et dignetur cordi praecipue habere, quemadmodum et nos, uti catholicos profecto decet principes, habituri sumus, certa imbuti fiducia Mtem vestram clementer assensuram, ut non modo in Germania, verum et apud alias exteras nationes supranominatam confoederationem validius firmandam amplificandamque curemus, quo ab omni belli motu tuti esse aegramque ac labantem sacrosanctam religionem nostram ab imminenti interitu summi Dei auxilio defendere ac conservare valeamus, nos immensae Mtis vestrae benignitati humiliter commendantes.