Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld

Nürnberg StA, Ansbacher RTA 20, fol. 15r–17v (Kop.); AS v. a. Hd. fol. 15r: Prima oratio domini de Frangipanibus et legatorum Hungariae, oratio privatim et ab initio ad imperatorem habita contra Turcam et pro auxilio Hungaris; ÜS fol. 16r: Ista sunt verba, quae dicta sunt ab oratoribus regni Hungariae et provinciarum ei subiectarum sacratissimae caesareae et catholicae maiestati, domino nostro clementissimo, nomine omnium statuum regni et dictarum provintiarum, qui parent imperio serenissimi domini Romanorum, Hungariae, Bohemiae etc. regis, archiducis Austriae, domini similiter nostri clementissimi, in hoc conventu Ratisponensi.

Cum adhuc temporibus inclytae recordationis Ludovici secundi Hungariae et Bohemiae regis audisset Hungaria maiestatem vestram, invictissime caesar, evectam dei munere ad summum hoc fastigium rerum humanarum, lux nova eis oriri visa est, tunc enim coeperunt certam spem habere, ut vestrae maiestatis felicitate iugum Thurcicum, quod eis etiam tum divinebat, e cervicibus suis excuterent, sperabant vestram maiestatem id facturam tum ob affinitatem, quam habebat cum illorum serenissimo rege, tum praecipue ob christianae rei publicae commodum, cui semper plus quam omnibus privatis rebus et vitae propriae indulsit. Cum vero providentiae divinae (quae in sui dispositione non fallitur) ita visum est, ut sanctae memoriae rex Ludovicus in illo funesto Mohachiensi proelio occumberet, non in aliam spem, non in alium finem fuit electus serenissimus dominus Ferdinandus, dominus noster clementissimus, frater maiestatis vestrae, in regem Hungariae, quam ut ruina regni, quae malo fato et infelicitate regis quondam domini nostri et nostrorum acciderat, vestrae maiestatis virtute et felicitate restauraretur et in pristinam gloriam nobilissimum illud quondam regnum reponeretur. Et quamvis regnum opera nonnullorum fuisset in duas partes divisum, illi tamen, qui adherebant serenissimo quondam domino bonae memoriae Joanni regi, et qui id anhelabant, ut vestrae maiestatis virtute regnum ab hoste aliquando vindicaretur, tantum apud illius maiestatem laborarent oportune et importune, ut inducerent eum tandem ad eam pacem, quae maiestati vestrae sacratissimae nota est, potissimum ob eam ipsam spem, quam paulo ante retulimus, quam nobis omnibus maxime auxit maiestatis vestrae oblatio gratiosa, qua se obtulit eam curam quam maximam potest gerere de regni Hunngariae conservatione, ut in literis contractus continetur. In hanc spem potissimum venerunt ad serenissimum dominum regem nostrum omnes, qui defuncto domino Joanne regi suae maiestati adhaeserunt, et multi, qui adhaerere intendunt, de hac dumtaxat spe certificari cupiunt.

Illi autem, qui regiae maiestati contrariantur, omnium, quos terra sustinet, sceleratissimi pro se et pro illis, quos minis et terroribus in suam factionem compulerunt, duo allegant, alterum maiestatem vestram nihil de conservatione regni Hungnariae curare, nihil providere, nihil unquam fecisse, alterum literas caesaris Thurcarum, quae passim per regnum circumferuntur, quibus Thurca promittit et iurat omnes illos, qui sponte subiecent se imperio filii defuncti quondam domini regis, servaturos eos in eorum iuribus, libertatibus et fide, in contrarium illis, qui huic suae voluntati se opposuerint, minando ferrum et ignem et iam in hunc finem misit numerosum exercitum in Hungariam terra et aqua, qui usque ad suum adventum personaliter ista, quae dixi, exequerentur et, quod id iam non sit in maiore parte Hungariae factum, nullae copiae, nullae vires obstiterunt, sed dumtaxat hiemis asperitas et victualium omnis generis summa penuria, indigenae, praesertim qui nondum plene se subiecerunt oboedientiae maiestatis regiae, nihil attentare audent.

Illi autem, qui sunt in parte maiestatis suae, non sufficiunt tam numerosis hostibus eiiciendis. Externa auxilia vel nulla vel tarda hucusque fuere, licet nulla diligentia in serenissimo rege, domino nostro, potest desiderari, maiestas tamen vestra novit, quid sua maiestas se sola potest praestare, quidve non. Nobis miseris, sacratissime imperator, quatuor sunt summe necessaria, si salvi esse volumus: Primum omnium, ut Buda, ex qua totius regni salus dependet in regis, domini nostri, veniat potestatem, antequam imponatur ei Turcarum praesidium. Secundum, ut muniatur et defendatur, ne Thurca, etiamsi personaliter veniet, possit eam expugnare. Tertium continuum duraturum praesidium externum contra finitimos Thurcas. Quartum certa auxilia, cum contingeret Thurcam personaliter contra nos venire. Horum nullum potest, ut videmus, fieri sine maiestatis vestrae speciali et singulari auxilio. Supplicamus igitur maiestati vestrae genibus flexis eamque per Jesum Cristum obtestamur, velit curam nostri gerere et nos in tam manifesto periculo non relinquere. Si maiestas vestra ex singulari in rempublicam christianam pietate et in nationem nostram affectu serenissimo quondam domino regi Joanni obtulerat aestate nuper transacta viginti millia hominum ad Budae defensionem, mittat illa nunc fratri non ad defensionem tantum, sed ut perpetuo eam cum sua posteritate possideat. Sufficiet iste numerus cum exercitu serenissimi domini regis nostri ad pacandum statum totius Hungariae usque ad adventum Thurcarum principis et videndo pacatam Hungariam forte et ipse mutabit propositum, nempe cum viderit prae reptam sibi tantam occasionem, quae eum vel invitum trahit ad occupandam Hungariam.

Moveat maiestatem vestram sacratissimam salus tantarum animarum, quae in dies pereunt et periclitantur, moveat respublica christiana, quae amissa Hungaria amittet robur equitum levis armaturae, sine quo equitatu Thurcam profligere est impossibile, et perdet regnum quod ubertate soli, commoditate fluminum navigabilium possit alere exercitus christianorum pares Thurcicis. Moveat exitium hereditariarum provintiarum, ratione quarum et maiestas vestra sacratissima et serenissimus frater suus, nostri clementissimi domini et principes, immo et maiores vestri ad imperii fastigium evecti fuerunt. Moveant ossa maiorum suorum, quae in illis regionibus sancte et religiose sunt condita. Moveat postremo amor et commune periculum amantissimi et observandissimi fratris, qui procul omni dubio amissa Hungaria amittet omnia regna et provintias suas, immo horresco cogitans, quae mala sequentur, si (quod absit) Hungaria peribit.

Si maiestas vestra in reponendo in regnum perfido ethnico ob innatam clementiam tantum periculi in propria persona subiit, tantum auri insumpsit, multo magis credendum est eam id facturam in vindicando ab hoste maligno regno christiano et hoc suo et fratris. Adventus maiestatis vestrae ad hunc celeberrimum conventum adduxit nos in spem nostrae liberationis, alioquin omnes de retentione Hungariae desperabamus, et sub hac spe missi sumus a dominis fratribus nostris, primum ad vestram sacratissimam maiestatem et, cum ei visum et gratum fuerit, tunc demum ad omnes status, principes huius celeberrimi conventus, ut maiestati vestrae et eis exponamus nostra ultima pericula et postulata. Quod si hoste humani generis procurante vel malo fato nostro rem nostram ad exitum trahente ab imperii principibus (quod absit) deseremur et maiestas vestra aliis impedita (quod credere non possumus) rebus nostris ut paret nollet providere, maiestatem vestram obtestamur per salutem, per liberos, per omnia quaecunque hominibus charissima esse possu[n]t velit invenire modum, ne ita videntes et volentes pereamus. Melius est, ut ad meliora tempora christianitatis nos servemus et quod precario vel quomodocunque pericula a nostris cervicibus amoveamus quam quod proterve et stulte nos tantae potentiae opponamus sine aliquo certo et verisimiliter sufficienti externo auxilio.

Sunt, fatemur, nonnulli scelerati ex Hungaris, qui opposuerunt se maiestati domini regis nostri et nituntur se et regnum dare in praecipitium, non tamen propter istos paucos improbos totum regnum est deserendum, ubi multi, qui a morte domini regis Joannis erga maiestatem regiam eam fidem et constantiam ostenderunt qua maior desiderari non potest. Probos igitur et innocens vulgus maiestas vestra ex sua bonitate defendat, improbos et rebelles etiam invitos pro sua in deum observantia, qui solem suum facit oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, servet et compellat ad veram oboedientiam vel faciat de eis, quicquid lubet, et id, quod merentur. Non adeo impossibilis est, sacratissime caesar, vel difficilis nostra defensio, uti multi existimant. Maiestas vestra, cum libuerit, clarius et particularius poterit intelligere ex nobis omnia, dummodo regnum pacetur, non magnis sumptibus, immo pro minimis pro rei magnitudine fieri potest nostra liberatio. Non alio egemus magis quam maiestatis vestrae prompto animo ad nostrum auxilium et celeritate, qua [...? caesar], qui nomine suo nobilitavit omnes successores, orbem terrarum subiugavit. Nam circiter duos menses erunt Thurcae in Hungaria. Si hac aestate sunt futuri, facilius est, ut et alias memini me coram maiestate vestra dixisse, Hungariam etiam in his extremitatibus fluctuantem defendere quam amissam semel recuperare.