Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld
A Rom AVat, Armadio LXIV, vol. 3, fol. 126r–126v (Kop.).
B koll. Rom AVat, Armadio LXIV, vol. 21, fol. 84r–84v (Kop.); AV v. a. Hd. fol. 84r: Colloquium super religione cum Protestantibus vitandum.
C koll. Rom AVat, Fondo Pio 58, fol. 72r–72v (Kop.); ÜS fol. 72r: Colloquium super religione cum Protestantibus vitandum2.
Druck: NB I,7, Beilagen Nr. 13 II, S. 553–555.
Nunquam colloquium probavimus, sicuti et nulla adhuc iusta ratione probari posse censemus; atque id plurimis de causis, quae in medium adductae sunt.
Volumus autem praesupponere, quod eiusce colloquium eo modo incipiatur, qui per reverendissimum dominum legatum propositus est, ut videlicet exempli gratiaa Protestantibus dicatur: ‚Quid creditis in hoc?‘ omni procul dubio respondebunt: ‚Nos credimus, sicuti in nostra confessione atque apologia comprehensum est, idque per sacram scripturam valemus comprobare‘.
Quodsi ad scripturae multifariam interpretationem ac disputationum contentiones deventum fuerit, nullus profecto usquam finis futurus est.
Si autem caesarea Mtas ac reverendissimus dominus legatus asseverare voluerint: ‚In hoc vel in hoc nec recte nec sancte creditis‘ sicque a disputandi tramite declinetur nec Protestantibus facultas relinquatur ulterius hac in materia disserendi, maius certe ac pestilentius quam antea unquam schisma sacrosanctae religionis nostrae subsecuturum est.
Primo etenim coram facie universi orbis conquerentur, quod audiri noluerint.
Secundo multi ex nostris conclamabunt eos ad extremum usque finem iure merito audiri debuisse, quum praecipue disputatio incepta sit disputandoque ad veritatis metam deveniatur, atque huiusce rei nullus vel iudex vel finis reperiri poterit.
Tertio etiam atque etiam verendum est, ne Catholicorum complurimib a summi Dei vero cultu defecturi sint.
Quarto caesarea Mtas extra terminos Augustensis tractatus excederet, quandoquidem eo in conventu Mtas sua haudquaquam voluit assentiri, ut post confutatos Protestantium articulos quicquam ab eis replicaretur.
Quinto et ultimo dumc intestinis hunc ad modum disceptationibus decertaretur, posset eo interim seu Turcicum bellum sive alia christianorum dissidia vel inconvenientia perfacile cooriri, quibus colloquium antedictum re infecta dissolveretur atque ideo Christi, redemptoris nostri, religio extremum propemodum ad interitum adduceretur. Nam quanto citius labanti rei christianae consulitur, tanto gratius omnipotenti Deo futurum existimandum est.