Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld
A Rom AVat, Armadio LXIV, vol. 3, fol. 124r–125v (Kop.); AV v. Morone eighd. fol. 124r: Per duces Bavariae, 1541 mense Martii, v. a. Hd.: Consideratio, quemadmodum dieta haec imperialis per sacram caesaream et catholicam Mtemincipienda esse videatur.
B koll. Rom AVat, Armadio LXIV, vol. 21, fol. 66r–65v (Kop.).
C koll. Rom AVat, Fondo Pio 58, fol. 55r–57v (Kop.); ÜS fol. 55r: Consideratio quemadmodum diaeta [sic!] haec imperialis per sacram caesaream catholicam [Mtem] incipienda esse videatur.
Druck: NB I,7, Beilagen Nr. 13 I, S. 551–553.
Cum igitur sua caesarea et catholica Mtas dietam hanc Ratisponensem indixerit occasione potissimum sacrosanctae religionis nostrae, sitque ideo articulus hic, utpote qui regnum Dei atque humani generis salutem concernat, ante omnia resolvendus, sicuti et maior pars, praecipue vero status catholici, ante eiusce articuli resolutionem nulla de re vel tractaturi vel prorsus loquuturi sunt, ne itaque tempus frustra absumatur, verum dietae ipsius tale capiatur exordium, ut redemptoris nostri fides ac Mtis suae dignitas retineatur, simul et inanes verborum disceptationes quaeque ex iis facile oriri possent dissidia e medio tollantur. Consideratum propterea est, ut Mtas sua in primis recessu Augustensi firmiter initeatur, quippe qui tum universali statuum consensu, qui maiori ex parte praesentes magnaque in frequentia affuerunt, tum vero aliorum eti am doctissimorum virorum exterarum nationum accedente consilio conclusus atque approbatus, novissime autem in Haganoensi congregatione repetitus et recessus in modum promissus fuerit, utque ideo Mtas sua absque ulla disputatione, declaratione sive ulteriori suspensione antedicti Augustensis recessus valido fundamento suffulta in presentium comitiorum initio cum solis statibus catholicis consultare non dedignetur, qua nam ratione praefatus recessus inviolatus observari atque effectuali executioni mandari valeat.
Nam si Mtas sua alium quempiam ordinem vel incipiendae dietae vel causae religionis tractandae seu per publica colloquia sive compositiones aut inducias aliove quocumque modo capiendum esse constitueret, tunc Protestantes pro certo asseverarent, porro Catholici perfacile conicerent Mtem suam extra eiusdem recessus metam excedere atque illum pro irrito atque invalido habere velle, qua ex re id quoque subsequeretur, quod plures scilicet status, qui praefato in recessu Augustensi comprehensi sunt illique inhaerere partim cupiunt, partim impelluntur, denuo deficerent neque ad eas, quas antea ultro suscepere, aequas ac Christo dignas conditiones amplius adigi possent, quum praecipue paucorum admodum electorum ac principum adventus expectetur, immo et eorum pars Protestantium factioni clandestine adhaereat sintque mutuis intelligentiae vinculis invicem obstricti eamque ob causam ipsorum oratores ad priorem Augustensem tractatum sive illi similem approbandum nulla ratione impelli, sed diem magis ex die ducere ac tam sancto negotio tarditatem interponere possent, cuncta suorum dominorum consiliis ac consensibus reicientes, unde id, quod modis omnibus Protestantes multo iam tempore contenderunt, nempe, ut recessus Augustensis labefactetur, assequerentur, pariter Jesu Christi, servatoris nostri, fides summum atque extremum in discrimen adduceretur, qua ex re tantum fortasse dissidii posset cooriri, ut status catholici neque contra Turcam neque in aliis Romani imperii occurrentiis [sic!] quicquam omnino praestituri, verum quaecunque potius vel etiam manifestissima pericula essent expectaturi, sese ac sua omnia Deo, virtutum domino, cuius causam fideliter agunt divinoque eius in conspectu excusatos esse volunt, committentes.
At si Mtas sua robore eiusdem recessus Augustensis, uti praefertur, inniti atque illum proponere voluerit, dummodo id fieret praesente eius Mte, omnes profecto status, qui eum Augustae approbarunt ac se observaturos promiserunt atque ipsius mentionem in Hagenoa novissime fecerunt, non modo ab eo non discedent, verum et viam ac modum, quibus mediantibus inviolatus possit observari, Mti suae commonstrare compellentur atque hac ratione aegrae ac labanti rei christianae consuletur, simul et Mtas sua paratam habebit semitam ad catholicum eius foedus indies validius confirmandum atque alia obtinenda, quae summi Dei servitio ac Mtis suae aestimationi conducere videbuntur.
Proinde ubi Mtem suam via hac regia ac catholica incedere utque recessus Augustensis observetur, persancte constituisse, Protestantes persentient, non modo in causa religionis, sed et ad auxilia adversus Turcam subministranda atque alias aequas conditiones ineundas multo facilius permoveri poterunt, quandoquidem si semel eo deventum fuerit, quod tamen dignetur avertere immortalis Deus, ut Protestantes hac in parte voto potiantur, nempe ut Augustensem recessum in controversiam invaliditatemve adducere valeant, licet multa ac magna polliceantur, Mtas tamen sua certo sibi persuadeat ipsos ex eorum veteri instituto nullas aut pacis aut concordiae honestas pactiones esse suscepturos.
Ad haec autem ex sincero christianae pietatis zelo consideratum est, si Mtas sua conventum hunc suprascripto modo incipere voluerit, ut etiam atque etiam animadvertat, ne electorum consilium ab aliis statibus quoquo modo segreget, verum magno potius opere contendat, ut causa orthodoxae fidei communi catholicorum statuum deliberatione, qui Augustensi in recessu comprehensi sunt, consultetur, tum plures evidentes ob respectus, tum vero, quum causa haec non imperii negotia, sed Dei omnipotentis universalem fidem attingat proptereaque ad universos etiam pertineat, ut quod communi consensu semel promissum est, communi quoque deliberatione comprobetur. Atque hanc in sententiam si Moguntinus archiepiscopus cum reliquis electoribus ecclesiasticis condescenderet, nulla comiti palatino ac Brandeburgensi suffragiorum colligendorum facultas relinqueretur, quae quidem omnia ex solo ac puro christianae caritatis atque observantiae erga Mtem suam affectu considerata sunt, ut Dei ac domini nostri Jesu Christi religio conservetur una ac Mtis suae aestimatio retineatur.