Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld
Rom AVat, Armadio LXII, vol. 39, fol. 244r.
Druck: NB I,7, Beilagen Nr. 1, S. 513–514.
Pro catholicae confoederationis observatione curandum est:
Quod sanctissimus dominus noster quamprimum unum pluresve commissarios deputet cum pleno mandato et ratificatione sufficiente, qui singula in foedere contenta suae Stis nomine ratificent et exequantur2.
Item, quod Stas sua constituat commissarium in Germania, qui iuxta generalium et consiliariorum decreta atque ordinationem, quae confoederationi expedire videntur, omnimodo et effectualiter prestare possit3.
Delegat praeterea consiliarium, qui iureiurando astrictus secundum foederis tenorem Stis suae nomine consultationibus interesse et suffragio suo potiri possit4.
Summa pecuniae numeratae, videlicet 50.000 scutorum, est sine mora deponenda vel iam deposita permutandaa est ad Augustam5.
Pro stipendiis generalium, capitaneorum, secretariorum necnon aliarum in usum huius confoederationis expensarum erogandi sunt in singulos annos or dinarie circiter 8.000 florenorum, quorum quarta pars spectat ad beatitudinem pontificis6.