Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld

A  Wien HHStA, MEA RTA 7 Konv. I, fol. 258r–259v (Kop.); DV fol. 259v: Exhibitum dominis presidentibus per dominum oratorem 17. Januarii anno 1541.

B  koll. Weimar HStA, EGA, Reg. E 141, fol. 70r–71v (Kop.); DV v. a. Hd. fol. 71v: Wurmbs 1541. Durch ksl. Mt. an den H. Granuelhn, darauf der abschiedt ervolgt. Abschiedt. C.

C  koll. Weimar HStA, EGA, Reg. E 141, fol. 98r–99v (Kop.); DV fol. 99v: Copiales imperatoris et regis ad dominum a Granuella volunt, ut propter concordiam in religione et communem Germaniae utilitatem ab eo conventus Wormatiae Ratisbonam quamprimum transferatur atque promoveatur.

Druck: Ganzer/Zur Mühlen, Akten Bd. 2,1, Nr. 112 , S. 208–210; Corp. Reform. IV, Nr. 2128, Sp. 28–30.

Accepimus postremas vestras literas, ex quibus (praeter alias superiores complures, in quibus iamdudum hoc abunde significatum est) intelleximus ea, quae usque ad eum diem, quo postremae vestrae datae sunt, acta fuerint cum a vobis tum a commissariis praesident[i]um ad colloquium hoc promovendum et exordiendum quodque hactenus hica fieri non potuit propter impedimenta et difficultates, quae interciderunt. Certum etiam habemus bonam in hac re operam et officium praestitum arbitramurque Deum (cuius haec est causa) ita id fieri permisisse ob meliorem aliquem finem eumque pro sua benignitate clementiaque inspiraturum nobis et omnibus partibus rationes et modos consentaneos et acceptos in proxima dieta ad reducendam Germaniam in catholicam unionem, ut sancte et tranquille illi servatur. Praesertim vero firmam spem concepimusb cum auxilio Dei postquam, ut nobis scribitis certioresque nos aperte facitis, omnes ex partibus ad hanc concordiam propensissimos esse et maxime animatos, quod sane nobis magnopere gratum est, cum nihil sit ex omnibus rebus, quod ardentius desideremus cumque, ut vobisc perspectum est, ob eam causam ex nostris regnis Hispaniarum discessimus omnibus negociis relictis et posthabitis iterque ingressi sumus tam grave et tantum et tale, quod omnibus facile perspicuum esse potest.

Postquam autem initium colloquii istius hactenus retardatum est literisque vestris significatur adhuc nonnihil superesse difficultatis, commodius nobis videtur, ut acceptis istis praesentibus (sive colloquium coeptum dsit sive non) consideretis vos et orator serenissimi regis Romanorum, fratris nostri, dictique commissarii, ut recessum honestum et convenientem instituatis, ne dieta imperialis proxima aut impediatur aut retardetur utque dictae partes eo citius Ratisponae adsint, quo in loco dieta est definita, quoque nos accedere Deo ita concedente ad finem istius mensis praesentis posteaque continuo opus ipsum aggredi decrevimus. Ut praeterea omnes utriusque partis serio admoneatis iniungatisque posthabitis quibuscunque excusationibus, ibi praesentes adsint, utque animadvertant et considerent, quantum illorum dicta concordia intersit quodque illa numquam aeque commode ut hoc tempore sarciri possit, conferantque et cogitent officium et laborem, quem in hunc finem praestamus. Exhortantes eos insuper, ut interea quisque pro se animadvertat et ex charitate christiana cogitet rationes, quae ad synceram, apertam et integram concordiae huius directionem conducant. Quantum sane est officii nostri, continenter ei rei invigilamus talesque nos exhibebimus faciemusque, ut accedente subsidio et officio illorum bonus effectus consequatur utque omni Germaniae perspectum et cognitum sit nostram sententiam talem esse et semper fuisse ad pacem et communem eius utilitatem cuiusmodi dictis partibus tam generaliter quam particulariter significastis. Vestro igitur studio committimus iniungimusque ea, quae superius dicta sunt atque praeterea id totum, quod convenire videbitur, ut omnes se apparent conveniantque ad proximam dietam imperialem, quem admodum antea explicatum est, occurratisque nobis, quam citissime epoteritis, quod cum brevi futurum speramus, cum nunc in itinere sumus, servamus ea, quae reliqua sunt ex literis vestris aliisque negociis in id tempus praeter ea, quae vobis respondimus per postremum veredarium. Charissime etc., Deus sua sancta protectione vos conservet.

Scriptum Sersburgi, 15. Ianuarii anno 1541

Anmerkungen

a
  Korr. nach B und C aus: id.
b
  Korr. nach B und C aus: concipimus.
c
 Fehlt in B.
d
 In B und C: acceptum.
e
 Nach B und C korr. aus: citissimo.