Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld

Druck: Dittrich, Regesten und Briefe, Inedita Nr. 86 , S. 348–349.

Cum primum perveniam Lucam Hetruriae urbem insignem, quo ex condicto Caesar et Pontifex venturi erant ac simul collocuturi et tractaturi de gravissima causa religionis et de his omnibus, quae nunc maxime instant et pertinent ad commodum reipublicae christianae, ac postridie paulo post me etiam Pontifex pervenisset: osculatus sum pedes Beatitudinis suae plurimaque egi de rebus Germaniae et de causa religionis, verum inter praecipua amplissimis verbis testatus sum id quod diligenter saepius per literas egeram, incredibilem scilicet religionem et pietatem dominationis vestrae ill[ustrissimae] et singulare eius observantiam erga hanc sanctam apostolicam sedem: cuius auctoritate id quod reliquum est in Germania catholicae religionis praecipue niteretur. Gavisus plurimum est optimus senex ac deo maximo optimo gratias egit, quod incolumem dominationem tuam servasset ad haec tempora, quibus et christianae reipublicae et ecclesiae nationis tuae germanicae plurimum poterit prodesse.

Deinde venimus ad recessum hunc proximum Ratisbonensem, quem nunquam ego videre potui Ratisbonae, eo quod nihil ante postremum diem decretum fuerat, et ob subitam Caesaris et nostram illinc profectionem vix potueram Tridenti exemplum habere germanica lingua conscriptum, quod confestim ita ut erat scriptum miseram Romam. Dixit Pontifex se curasse, ut fideliter verteretur in linguam latinam ac ibi nonnulla comperisse, quae ei videbantur officere dignitati et auctoritati apostolicae sedis: cuius tuendae onus cum ad omnes nostri ordinis pertineat, praecipue tamen Pontificis maximi officio incumbit. Miratus sum non mediocriter. Sed postquam legi, re ipsa comperi ita esse, quod reor factum fuisse incuria quadam. Nam multa omissa sunt, quae narranda fuerant, nonnullaque dicta, quae secus se habent, ac ut paucis expediam, si series rei ipsius, prout est acta, exposita fuisset: nihil reliquum fuisset, in quo haesitaremus. Omissum etenim fuit et quod ego responderim, cum fui a Caesare et a statibus imperii compellatus, ut dicerem, quidnam mihi videretur de libro et scriptis protestantium mihi oblatis, item omissum fuit, quod Caesar rogatus a statibus, ut concilium celebraretur in Germania, responderit, se diligenter acturum cum Pontifice, ut eis obsequeretur. Sed omnibus his praetermissis omnis causa delata est ad concilium in Germania celebrandum. Verum quoniam Pontifex de omnibus his per breve suum certiorem facturus est dominationem vestram illustrissimam, omittam ego reliqua omnia: unum tantum dicam, quod ad me attinet. In recessu scriptum est, me fuisse pollicitum hoc concilium in Germania celebrandum: quod quam falsum sit, Caesar et omnes norunt, ac Pontifici testati sunt, sed imprimis norit dominatio vestra ill[ustrissima], quid secum egerim, quot rationes adduxerim, quibus mihi persuasissimum erat, fieri non posse in Germania commune et liberum concilium.

Iccirco quantopere possum, rogo dominationem vestram ill[ustrissimam], ut in gratiam veritatis, quando etiam dignitatis meae nulla esset habenda ratio, quam tamen certo scio non vulgariter datam ei fore, pro eximia sua humanitate et singulari erga me benivolentia provideat, ne recessus ex pacto conscriptus imprimatur et in lucem prodeat aut si id fieri non posset, ut ei addatur appendix: quo resarciri et instaurari queant ea quae sunt omissa, ac corrigi illud mendacium tam apertum mihi adscriptum.

Non multis verbis agam cum dominatione vestra ill[ustrissima] meique amantissima. Reverendo domino Iodoco1 nuncio ill[ustrissimae] dominationis vestrae omnem meam operam obtuli: qua non frustra usurus sit. Ego dei optimi gratia optime valeo, ac me tuae supra quam dici posset commendo illustrissimae dominationi vestrae, quam deus nobis et ecclesiae suae diu incolumem servet. Datum Lucae, 19. Septembris 1541.

Anmerkungen

1
 Jodocus Hoetfilter, Mainzer Stiftspropst.