Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld

A  Krakau Bibl. Czart., Hs. 282, S. 676–677; ÜS S. 676: Absoluta legatione apud imperatoriam et Romanam regiam maiestates accedet ad principes, quos favere causae huic intellexerit, atque in hunc modum verba faciet.

B  koll. Breslau Bibl. Ossol, Ms. II/179, fol. 88v–89v (Kop.); ÜS fol. 88v wie in A.

C  Krakau Bibl. Czart., Hs. 278, S. 624–626 (Kop.); ÜS S. 624 wie in A.

Sacra maiestas regia Poloniae, dominus meus clementissimus, illustrem dominationem vestram plurimum salvere iubet faustaque illi et fortunata a Deo precatur omnia tanquam affini suo carissimo.

Non est clam illustrem dominationem vestram, quemadmodum a iudicio camerae imperialis proscriptus est illustris dominus Albertus dux Prussiae, qui cum et princeps vasallus sit serenissimi regis mei et sororis eius filius, quae facta est illi iniuria et contumelia, eam sibi ipsi factam sacra maiestas regia interpretatur. Quare et antea cum sacra imperatoria et catholica maiestate egit ea de re diligenter ac induci postulavit hoc proscriptionis decretum a non suis iudicibus latum et hoc tempore hac ipsa causa me misit. Ad omnes enim et legationes priores et litteras serenissimi principis mei non aliud responsum est ab imperatoria maiestate, quam quod in comitia imperialia totam causam reiceret. Quae cum adsint hoc tempore, rogat illustrem dominationem vestram serenissimus princeps meus, ut pro eo affinitatis vinculo, quo est tam ipsi sacrae maiestati regiae quam illustrissimo domino duci Prussiae coniuncta, operam suam interponere non gravetur, quo tandem abrogetur isti proscriptio. Si quid erit alicui negotii cum illustrissimo domino duce, quandoquidem in fide est serenissimi principis mei ac eius solius authoritatem agnoscit, ad maiestatem domini mei nomen eius deferat licebit. Curae futurum est, ut cuivis iuste querenti per eum satisfiat. Ceterum si quis vi potius et armis quam iure et iudicio cum illustrissimo domino duce a experiri volet, is scire debet non cum solo domino duce–a, sed cum ipsa sacra maiestate regia sibi negotium futurum, cui et subditum principem et sororis filium deserere nequaquam liceret. Cum itaque intelligat illustris dominatio vestra multum ex eo ad rem publicam christianam incommodi redundaturum, si non fuerit abrogata ista proscriptio aut si, quas nonnulli minas iactant, permissa fuerit alicui potestas Prussiae terras invadendi, etiam atque etiam rogat illustrissimam dominationem vestram serenissimus princeps meus, ut, cum loco suo sententiam dixerit, suadere velit imperiali maiestati, in christiani nominis hostes arma converti iubeat potius, quam ut in sua christianis viscera saeviendi occasionem dari permittat. Fecerit illustrissima dominatio vestra pro christiani principis officio ac maiestatem domini mei sibi plurimum devinxerit2.

Anmerkungen

1
 Die Datierung ergibt sich aus Nr. 650.
a
–a Nach B ergänzt.
2
 Der Gesandte trug seine Werbung Pfgf. Ottheinrich in etwas abweichender Formulierung vor, vgl. München HStA, Kasten blau 271/1, fol. 261r–261v und die Antwort des Pfalzgrafen, ebd. fol. 259r–259v.