Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld
A Krakau Bibl. Czart., Hs. 282, S. 678–681 (Kop.); ÜS S. 678: Ad serenissimum dominum Ferdinandum Romanorum, Hungariae et Bohemiae regem legatio eidem Stanislao Macieowski data2.
B koll. Breslau Bibl. Ossol., Ms. II/179, fol. 89v–91r; ÜS fol. 89v: Ad Ferdinandum regem Romanorum legatio data eidem Stanislao Macegewski.
C koll. Krakau Bibl. Czart., Hs. 278, S. 626–630; ÜS S. 626: Ad serenissimum dominum Ferdinandum Romanorum, Hungariae et Bohemiae regem legatio eidem Stanislao Maciejowski data.
Sacra maiestas regia serenissimus princeps et dominus meus, dominus Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, sacram maiestatem vestram salvere iubet plurimum atque a Deo illi fausta omnia et felicia precatur.
Persuadet sibi serenissimus princeps et dominus meus satis se iam probasse sacrae maiestati vestrae integritatem et sinceritatem animi sui tot legatis ad sacram maiestatem vestram missis, ex quibus planum illi factum est, quae acta sunt per serenissimum dominum meum ea omnia optima fide acta esse neque aliud unquam optasse maiestatem domini mei, quam ut vestra maiestas regno Hungariae potiretur, ad serenissimam dominam reginam ea pervenirent, quae ex pacto illi ac filio illius illustrissimo debentur, ac, quo magis declararet studium suum erga maiestatem vestram, serenissimus princeps meus hoc quoque renuntiari fecit sacrae maiestati vestrae, si non posset ea tam cito pactis satisfacere, dummodo se intra tempus non longum satis esse facturam caveret. Interea vero serenissimae filiae honestis conditionibus, quas illi accipere visum esset, provideret daturum operam maiestatem domini mei, ut omnino voti sui sacra maiestas vestra compos efficeretur. Quod quidem quo facilius praestari posset, viam etiam et rationem sacrae maiestati vestrae indicavit, qua posset Buda ceterisque civitatibus potiri, ac legatum suum unum ex regni proceribus ad sacram maiestatem vestram misit, per quem profectum esse iam aliquid confidit, cum ei summam potestatem dederit de rebus omnibus, quod expedire visum esset statuendi. Cum itaque satis iam clara dederit documenta egregiae voluntatis et non mediocris studii sui erga sacram maiestatem vestram, non dubitat, quin, quem animum perspexerit in se maiestatis illius, eundem ipsa sit erga illam vicissim declaratura, hoc praesertim tempore, quo me internuntio gravibus de rebus sacram imperatoriam et catholicam maiestatem petere decrevit.
Anni enim iam aliquot intercesserunt, cum a iudicio camerae imperialis proscriptus est illustrissimus dominus Albertus dux Prussiae, cui duplici nomine obstrictus est serenissimus princeps meus, quod et subditus princeps et sororis est filius. Egit aliquoties serenissimus princeps meus et per internuntios et per litteras tam cum imperatoria quam cum vestra quoque regia maiestate de inducenda proscriptione hac, in comitiorum tempus causa fuit semper reiecta. Vestra autem sacra maiestas scriptis ad serenissimum principem meum litteris de sua illi voluntate prolixe fuit pollicita seque operam hac in re suam libenter interposituram recepit. Quo quidem nomine agit serenissimus princeps meus sacrae maiestati vestrae ingentes gratias ac rogat, ut quam suam voluntatem ad maiestatem eius tam liberaliter detulit, ut eam nunc ad rem conferre dignetur atque omni ratione sacrae imperatoriae et catholicae maiestati persuadere velit, ut sententiam hanc proscriptionis a non suis iudicibus latam rescindat. Satis iam satis christiani sanguinis profusum est terrarum istarum Prussiae causa, quae cum ad liberos sacrae maiestatis vestrae perventurae sint. Quis enim est alius serenissimi domini mei filius, serenissimus dominus Sigismundus, rex Poloniae, quam filius sacrae maiestatis vestrae, cum sit una caro, unum corpus cum serenissima filia maiestatis vestrae. Aequum est itaque, ut paterno suo officio providere velit, ne quid ad liberos, ne quid ad nepotes maiestatis vestrae incommodi perveniat. Ab illis enim esset fortasse restinguendum, si, quod absit, aliquod fuerit in Prussiae terris incendium excitatum. Contendat itaque sacra maiestas vestra pro ea authoritate, qua est, atque operam suam apud sacram imperatoriam maiestatem interponat, quo liberis suis quietem nunc et tranquillitatem pariat neque eos periculoso aliquo negotio implicari patiatur3.
Una eademque hac re cum paterno suo officio fecerit satis tum serenissimum principem meum sibi plurimum praeterea devinxerit, cuius maiestas petit a maiestate vestra, ut quibus de rebus serenissima domina Bona regina, coniunx eius carissima, domina mea clementissima, sacram maiestatem vestram rogare statuit, in iis facilem illi se et benignam praebere dignetur. Est autem haec serenissimae dominae meae, dominae Bonae reginae petitio, quandoquidem cum et per nuntios et per litteras sacram imperatoriam maiestatem petiisset, ut cognoscere dignaretur de iure, quod habet maiestas eius in ducatu Mediolanensi, nominatim vero in Cremonensi civitate et Tortonensi, maiestas imperatoria benigne quidem semper respondit, sed cognitioni diem nullum praestituit, ut agat sacra maiestas vestra cum maiestate illius, quo tandem aliquando diem perfiniat, ad quem mittere suos possit serenissima domina mea, qui de iure, quod habet, imperatoriam maiestatem doceant. Plurimum debebit sacrae maiestati vestrae serenissima domina mea, si id illius opera fuerit effectum.