Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld
A Rom AVat, Armadio LXIV, vol. 21, fol. 86r–87r (Kop.).
B koll. Rom AVat, Fondo Pio 58, fol. 73r–74v (Kop.).
C koll. Rom AVat, Fondo Borghese Serie I vol. 65, fol. 68r–69r (Kop.).
Si sacrae caesareae et catholicae Mti videatur, ut eius propositio occasione religionis universali Catholicorum et Protestantium deliberatione coniunctim consultari debeat, quod haudquaquam tamen speratur, infrascriptae rationes, quibus status catholici adducti ad id assentiri nolint, Mti suae ea, qua decet, reverentia declarentur:
Primo itaque in dieta imperiali Augustensi Protestantes se in causa religionis a Mte sua atque aliis imperii statibus segregarunt sese specialem partem efficientes.
Secundo recessum ea in dieta conclusum non modo non approbarunt adversusque illum publice sunt protestati, verum et quandocunque de fide agi vel disseri instituebatur e consessu statuum imperii excedebant eorum consilio interesse renuentes.
Tertio is idem modus in proximis Ratisponensibus comitiis a Protestantibus observatus est.
Quarto serenissimus Romanorum rex novissime Hagenae oboedientes status a Protestantibus separavit et cum unaquaque parte speciatim egit.
Quinto manifestissimum est, quum immensi errores ac varia schismata sacrosancta in religione nostra supra modum invaluerint, duas propterea partes, unam scilicet Catholicorum et oboedientium, alteram vero Protestantium et eorum, qui ipsis adhaerent, esse factas eorumque ideo sententias minime esse conformes, sed longe invicem discrepantes, praecipue autem quoniam oboedientes status a vigore Augustensis recessus, quem Mtas sua in eius propositione reservavit reservandoque corroboravit, nec discedere nec ullo quovis modo possunt aut volunt declinare, vicissim vero adversarii praedictum recessum, quem antea protestatione adversus illum facta reprobarunt, neutiquam profecto iam approbaturi sunt.
Sexto considerandum est nonnullis fortasse Catholicorum cum Protestantibus mutua intercessissea colloquia, qui aliquid forsitan spei illis addidere, quibus ideo in conspectu Protestantium libere loquendi facultas adimeretur, quum iis tamen absentibus nulla iusta ratione a recessu Augustensi declinare valeant.
Septimo, si hunc ad modum ambae partes una in congregatione considerent, magna inter eas disceptatio ac deinceps tumultus facile posset oriri, nam dum suam quisque opinionem tueri eniteret, id absque verborum vehementia atque animi concitatione vix fieri posset, unde a verbis ad verbera fortasseque ad caedes possit deveniri.
Octavo nemo non ignorat, quanta duci Braunschwicensi et landgravio intercedat et honoris et personarum contentio quantaque utrinque existat animorum exacerbatio, ita ut, si uno in consessu ambo versari deberent, etiam atque etiam esset verendum, ne ingens ac cruenta seditio foret inde subsecutura, quum sui cuique adhaerentes favere impellerentur.
Nono maxime profecto esset formidolosum nec ullo unquam tempore in Christi ecclesia vel servatum vel auditum, quod schismatici scilicet una cum Catholicis iuncto simul consilio in componendis rebus religionis deliberarent, iuxta verba evangelii: Si ecclesiam non audiverit, sit tibi ethnicus et publicanus.
Decimo episcopi atque aliae ecclesiasticae personae ex officio eis ab omnipotenti Deo concesso tum iure iurando, quo summo pontifici obstringuntur, tum vero ex debito eorum professionis eiuscemodi consiliis interesseb immediate prohibentur.
Undecimo ex universali huiuscemodi consultatione perfacile conici posset, sicuti et nonnulli Mtis suae propositionem interpretantur, ipsam videlicet status catholicos schismaticorum coetui ascribere eosque ideo schismaticis comparere, quasi vero non nihil erroris apud Catholicos etiam vigeat, quod nullo tum veritatis fundamento usquam reperiri poterit, quandoquidem verae atque avitae Jesu Christi religioni ac sacrae Mti suae infractis animis hucusque adhaeserunt et ad extremum usque spiritum adhaerere persancte constituerunt.
Quamobrem a Mte sua omni debita reverentia contendatur, quatenus super eius propositione antedicta utriusque partis responsum ac deliberationem speciatim petere non dedignetur.
Verum ubi articulus hic religionis fuerit absolutus, potest circa reliquos articulos in universali statuum frequentia iunctis communicatisque consiliis publice deliberari.