Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld

Rom AVat, Armadio LXIV, vol. 3, fol. 127r–128r (Kop.); AV v. Morone eighd.: Bavarorum.

Quamquam imprimis grave et toti Germaniae calamitosum ne inmodico damno sit futurum, si bellum religionis causa suscipiendum sit, attamen si omnia et rerum circumstantiae bene perpendantur, non potest christiana illa confoederatio in suo esse, autoritate et virtute manere, nisi ipsa confoederatio in omnibus suis articulis et capitibus firmiter conservetur, deinde, ut illam animorum consternationem et pavorem, quem ex caesareae Mtis adventu adversarii concepisse videntur, in nostram utilitatem vertamus, hac occasione utamur.

Etsi variae practicae actiones et viae prae manibus esse possent cum Smalkaldium factionis confoederatis amicabiliter tractandi, disputandi et agendi vel eos ab ipsorum proposito absque vi aut violentia per aliqua media abducendi, tamen, quantum in ea re spei aut securitatis ponendum sit, pertinacia eorum et praecedentia facta facile declarant. Semper enim, cum aut reflavit fortuna illis aut parum successit, demissioribus fuerunt animis et multa promiserunt, interim tamen nihil eorum praestiterunt, sed semper contra visi sunt et subinde nunc hos, nunc illos ad defectionem ab oboedientia sanctae sedis apostolicae et caesareae Mtis pertraxerunt, ex quo autem christiana illa confoederatio non parum gravaminis et incommodi perpessa sit ab Henrico duce Saxoniae, quod felicis memoriae ducis Georgii ducatum contra ipsius obligationem pro se, successoribus et suis subditis datam proprioque sigillo munitam christiano foedere eripuerit, veteres bene et pie institutas ceremonias mutarit et aboleverit, praeterea clerum et subditos in novam sectam coegerit, dictae christianae confoederationis depositam pecuniam vi retinuerit, postremo duos Mesburgensem et Misniensem episcopos in suam haeresim adigere conatus sit, videlicet, cum hi praemissa monitione in eius opinionem descendere ac se lutheranico scismati submittere nolent, eos spiritualibus iurisdictionibus in ducatu suo de facto privavit, Misenense episcopo suoque capitulo et canonicis viam publicam utendam interdixit, unacum electore Saxoniae et subditis, ne quid frumenti et cibaria illis venderent, prohibuit sicque episcopum et suos cathedrali sede expulit, ut nunc in variis partibus dispersi exules degant. Et in ipsa ecclesia cathedrali divina officia et christianos hactenus observatos ritus et ceremonias abolevit et in earum locum novas luther[anicas] invexit, sepulchrum divi Bennonis aperiri fecit, credens eius reliquias se inventurum, ad hoc praesentiens episcopus antea eas loco moverat et in tutiori reponi curarat. Praeterea ut maior esset blasfemia, effegiem divi Bennonis pingi fecerunt, quam ita ad eius imaginem factam figuram in Albim fluvium sui proiecerunt.

Non potest commode de aliquibus ineundae concordiae conditionibus dici, nisi prius illa attentata revocentur, episcopi in priorem locum et statim restituantur, divina et impensae illis refundantur. Nam cum ipsi episcopi sunt ex confoederatis praedicti christiani foederis atque ad huius conservationem magnam pecuniarum summam contribuerint, nulla ratione relinquendi censentur. Alioqui daretur adversariis magis ac magis pro sua libidine grassandi et ecclesiam Dei opprimendi, aliis autem sub oboedientia sanctae sedis apostolicae manentibus deficiendi [causa] et occasio. Deposita insuper pecunia et ea, quae ad conservationem huius sancti initi foederis a duce Georgio ordinata est, christianae confoederationi reddatur1, denique patriam ac ducatum in nostra veteri vera religione et in omnibus aliis, in quibus dux Georgius se scienter et deliberato animo obligavit sicut et ipsius ultima testata voluntas latius disponit, quam imperatoria Mtas  confirmare dignata est, permanere patiatur. Et quod haec omnia sine mora fierent et securitas daretur idonea praestita cautione. Et cum dux Saxoniae Henricus regimini ducatus, quod est notorium, parum aptus sit, posset praedicta cautio praestari a filio eius Mauritio, ita quod ipse regimini praeficeretur et committeretur illi administratio ea lege, ut in nostra religione perseveret.

Quod si haec eo modo quo dictum est fierent, posset caesarea Mtas  viam invenire, quomodo cum iis, [qui] a in Nurenbergensibus induciis Lutheranis datis non sunt comprehensi et postea contra datam imperatori fidem partes Lutheranorum secuti sunt, iuxta modum delicti cuiusque atque etiam cum aliis agi posset, ut iustam et debitam discussionem et cognitionem ferre compellerentur.

Anmerkungen

1
 Karl V. an Hg. Heinrich von Sachsen, Regensburg, 1541 Juli 26, Dresden HStA, 10024 GA, Loc. 07270/01, Das nürnbergische Bündnis betr. 1538–1541, fol. 1r–1v und 4r–4v (Ausf.): Kf. Albrecht von Mainz hat vor etwa drei Jahren als Ebf. von Magdeburg zusammen mit dem Domkapitel Magdeburg bei Hg. Georg von Sachsen 25.000 fl. als Beitrag zur Bundeskasse des Nürnberger Bündnisses hinterlegt. Nach dem Tod Hg. Georgs ist diese Summe in die Hand Hg. Heinrichs übergegangen. Hat dem Kf. Albrecht und seinem Magdeburger Kapitel bewilligt, dieses Geld von Hg. Heinrich zurückzufordern und es zu Bundeszwecken zu verwahren. Befiehlt ihm die Auslieferung dieses Geldes an Ebf. und das Domkapitel von Magdeburg gegen Rückgabe des seinerzeit von Hg. Georg ausgestellten Revers. Geben in unser und des reichstag [sic!] Regenspurg am 26. tag des monats Jullij anno etc. 41.
a
 Fehlt irrtümlich in der Vorlage.