Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld

A  Zürich StA, A 175.1, Nr. 56a (Kop.).

B  koll. Paris, Bibliothèque Sainte-Geneviève, Ms. 1456, fol. 350v–351r (Kop.).

C  koll. Konstanz StadtA, G 19 (Reformationsakten), fol. 249r–249v (Kop.).

Druck: Herminjard, Correspondance, Bd. 7, Nr. 983 , S. 126–128; Cunitz/Reuss, Thesaurus epostolicus Bd. II, Nr. 311, Sp. 220–221; Corp. Reform. IV, Nr. 2243, Sp. 325–327.

Quoniam ea benevolentiae signa regia dignitas vestra nobis semper exhibuit, quae argumento esse possint regiam maiestatem vestram optimo esse et amicissimo erga nos animo. Aliquandoa etiam experti sumus apud regiam celsitudinem vestram nostras preces non parum habuisse momenti, itaque nunc etiam de quorundam privatorum incolumitate, qui partim in variis regni vestri locis, praesertim Grationopolib [= Grenoble] et aliis provinciae urbibus capti tenentur, partim cum parvis liberis miseri reliquerunt suas domos et in cavernas fugere coacti sunt, propterea quod de doctrina christiana idem sentiunt, quod ecclesiae nostrae profitentur, c scribendum et apud regiam maiestatem vestram intercedendum–c duximus. Magno dolore afficimur, quod cum negari non possit, multos veteres abusus haerere in ecclesiis ita tamen exarserit iracundia passim, ut et salutares sententiae obruantur et non solum homines privati, sed etiam totae gentes veniant in periculum. Quae cum supplices fiunt regiae cels[itudini] vestrae, existimet regia celsitudo vestra non nos tantum, sed ipsam ecclesiam Christi lugentem iacere ad pedes summorum regum et opem implorare ac petere, ne lux exorientis evangelii extinguatur et ut modestis hominibus ac Christi membris parcatur.

Scimus hos, qui propter piam doctrinam sunt in odio, interdum praegravari aliis criminibus ac dici sediciosos. Vidimus autem confessionem aerumnosorum illorum oblatam curiae Grationopolitanae et purgationem obiectorum criminum. Quare magis deprecandum esse pro eis duximus, quia doctrinae confessio pia est et haud dubie pura sententia catholicae ecclesiae Christi, quam et nos profitemur. Oramus igitur regiam celsitudinem vestram, ut tum captorumd illorum tum aliorum, si qui propter easdem causas periclitantur, vitae parcat eosque dimittat incolumes. Audimus quidem nonnullis ita veniam concedi, ut abiiciant confessionem doctrinae, quam ipsi piam esse non dubitant, quod cum facere ipsa morte sit acerbius, oramus, ut regia celsitudo vestra id quoque propter Deum mitiget. Nequee ignorat maiestas vestra, quam grave sit aliquid, praesertim in religion[e] contra conscientiam adprobare. Erit haec clementia grata Deo et habebit praemia divinitus sicut psalmus inquit: Beatus, qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Deus. Quare ut hac in re erga miseros illos, ubicunque sint, se clementem praestat regia maiestas vestra, etiam atque etiam oramus. Idque erit tum etiamf nobis tum omnibus istis, qui nobiscum eandem religionem profitentur, maximi beneficii loco, praesertim si intelligamus illos nostra intercessione fuisse liberatos. Et apud bonos omnes non vulgarem clementiae et moderationis laudem regia dignitas vestra obtinebit. Haecg si impetrabimus, quemadmodum bona spes est, studebimus vicissim, quibus poterimus officiis memores et gratos animos testari, optantes ut Deus optimus maximus celsitudinem vestram diu conservet incolumem et florentem1. Datum Ratisbonae, 23. Maii anno christianae salutis 1541.

Anmerkungen

a
 Im Druck des Corp. Reform.: aliquoties.
b
 Im Druck des Corp. Reform.: Gratianopoli.
c
–c Im Druck des Corp. Reform.: ad Reg. Cels. vestram scribendum et pro illis intercedendum.
d
 Im Druck des Corp. Reform.: captivorum.
e
 Im Druck des Corp. Reform.danach: enim.
f
 Fehlt im Druck des Corp. Reform.
g
 Im Druck des Corp. Reform.davor: Nos etiam.
1
 Zur Vorbereitung der Fürbitte für die französischen Protestanten vgl. der Protonotar von Basel, Ryhmer, an Bgm. und Rat von Zürich, o. Datum, Konstanz StadtA, G 19 (Reformationsakten), fol. 78r–78v (Kop.); Bgm. und Rat von Zürich an Bgm. und Rat von Konstanz, 1541 Mai 7, ebd. fol. 77r–80v (Ausf.); Bgm. und Rat von Konstanz an Bgm. und Rat von Zürich, 1541 Mai 9, ebd. fol. 81r (Konz.) und dies. an Bgm. und Rat von Straßburg, 1541 Mai 10, ebd. fol. 81v (Konz.).