Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld
Madrid, Real Biblioteca, Fasz. Mss. 2317, fol. 176r–176v (Ausf.?).
Druck: Ganzer/Zur Mühlen, Akten, Bd. 3,2, Nr. 158 , S. 446–447.
Significabo reverendissimo legato responsum illustrissimae dominationis vestrae, quod illi non dubium valde placebit.
Ceterum heri quum abissem ab illustri dominatione vestra rursus vocatus sum ad illustrissimum marchionem, ubi quoque dominum Londensem inveni. Ambo mihi narrarunt, quo pacto rursus quaedam moderationis spes in articulis adhuc controversis ipsis adfulgeret, ostenderuntque tres illos articulos de ecclesiae et conciliorum authoritate, de eucharistia et poenitentia2 per ipsum dominum lantgravium in aliam formam verborum (sub qua ille speraret se posse obtinere consensum suorum) redactos ac petierunt per me certiores fieri, si putarem illos ullo modo sub ea forma tolerari posse. Ego vero relectis eis comperi quidem magis ferendos esse quam illos per colloquutores nostros exhibitos et praesertim eos qui sunt de authoritate ecclesiae et de poenitentia, sed quod de eucharistia [ostendebatur] habebat duo incommoda quae omnino putavi [cavenda], in quo tum mihi marchio assensisset. Articulus [nunc] sic est positus, quod credant in eucharistia post consecrationem verum corpus et verum sanguinem Christi adesse et a fidelibus sumi, et ut in veteri ecclesia non fuerit idem mos in reliquiis [sacramenti] observari posse, tamen ecclesiam pro infirmis sacramentum totum asservare et ad illos, qui ad ecclesiam venire non possunt, deportare, denique Christum in eucharistia se vere exhibentem in spiritu et veritate esse adorandum etc. An autem adhuc sic obtinebitur ab illa cohorte nondum rescivi. Ceterum de primatu pontificis, authoritate epicoporum, observatione feriarum et ieiuniorum ab ecclesia indictorum non erit tanta difficultas. Item, [quod] attinet ad missas, quae sine communicantibus cum astantibus [celebrantur] possit conveniri, ut singuli in suo sensu habundare permitterentur. Sed invocatio sanctorum (ut video) difficillime obtinebitur, similiter haec forma orandi Deus concedit [sic!] meritis sanctorum [s]uorum etc. a –et per consequens canon missae–. Item, omnino volent habere communionem sub utraque specie et libertatem coniugii sublata prohibitione in utroque articulo.
Iam si videretur illustri dominationi vestrae expediri possit per dominum Gerhardum significare domino marchioni caesarem velle a prandio [exhibere] librum omnibus ordinibus [et?] quia illustris dominatio vestra intellixisset, quod sua illustrissima dominatio sua summa diligentia articulos controversos per colloquutores protestantes exhibitos ad bonam quandam moderationem reduxisset, cuperet illustris dominatio vestra intelligere, an ne potius illustrissimae dominationi suae videretur, quod loco articulorum per colloquutores exhibitorum isti articuli moderati statibus exhiberentur, quominus, qui ex hac parte sunt concitatores usis articulis coloquutorum valde duris exacerbuntur. Certe si ipse marchio hoc efficere possit, essemus non parum lucrati, etsi [non?] totum, quod velimus.
[PS:] Reverendissimus dominus legatus non ita magnam facit difficultatem excepto solo articulo de eucharistia.