Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld

Rom AVat, Armadio LXIV, vol. 3, fol. 119r–121v (Kop.).

Ausz.: NB I,7, Beilagen Nr. 3, S. 515–517.

In causa religionis potest sacra caesarea et catholica Mtas  propositum suum fundare, ut resolutio huius dietae concludatur, quatenus recessus Augustensis in pristino robore ac vigore permaneat, sicuti per electores, principes ac status Imperii conscriptus ac sigillatus, postea vero in novissimis Ratisponensibus comitiis1 approbatus, ratificatus ac superiori anno in congregatione Haganovensi praesente electore Coloniense ac Palatino atque aliis ecclesiasticis ac saecularibus principibus eorumque oratoribus repetitus et confirmatus, deinceps autem in colloquio Vormatiensi atque in praesenti dieta reservatus est, utque idem recessus a catholicis statibus eorumque subditis bona fide observetur, nam nisi id fieret, indubitata certe seditio ac deploranda Germanorum caedes esset subsecutura, Catholicorum etenim subditi omni procul dubio ab eorum superioritatibus deficerent, quibus Protestantes omne auxilium subministrarent. Atque haec unica est causa, cur ipsi antedictum Augustensem recessum labefactatum iri maxime cupiant, si quidem pro explorato habent multitudinem populi contra superiores arma capturam atque ad eos defecturam in communem tandem aeque ipsorum ac nostrorum omnium perniciem.

Item, ne status catholici vel publice vel privatim perturbentur sive ab eiusdem recessus observatione vi detorqueantur, maxime videretur necessarium, ut caesarea Mtas  eniteretur foedus catholicum, non offensive, sed defensive tantum, corroborare atque amplificare.

Si autem omnes electores catholici atque alii principes tam ecclesiatici quam saeculares, atque ii praecipue, qui memoratum recessum approbarunt et in eo adhuc comprehensi sunt, ad dictum foedus ultro ineundum induci non possent, quod eo tunc cum Maguntino, Treverensi, Coloniensi, Bambergensi, Herbipolensi, Eistettensi atque Augustensi privatim tractetur, ut bonis aliquibus modis ac persuasionibus in praefatum foedus eliciantur, sin minus, quod tunc caesarea Mtas  expresse praecipiat, quatenus pro conservatione Augustensis recessus per ipsos totiens approbati antedictum foedus ingrediantur, quemadmodum per divos olim Federicum ac Maximilianum Caesarem in casibus longe minoris importantiae ididem factum est atque a summo pontifice erga episcopos pro fide praesertim Jesus Christi, salvatoris nostri, retinenda iuremerito fieri potest.

Quodsi antedicti electores atque episcopi dicerent se cum aliquibus Protestantibus haereditaria foedera sive intelligentias speciatim habere, hoc tamen huic negocio nequaquam obesse potest, stantibus etiam eiuscemodi privatis foederibus, quandoquidem verum est dignumque ac iustum, ut eiuscemodi pactiones contra summum pontificem atque imperatorem minime obligent nec ullius omnino sint efficaciae. Ad hoc etiam quod causa haec immediate honorem summi Dei ac sacrosanctam fidem nostram concernit, in cuius praeudicium nemo Christi fidelium se obligare vel potest vel debet; unde eiusdem generis foedera prorsus irrita ac nullius momenti existerent. Proinde manifestum est ab antiquis scilicet temporibus in nostram usque aetatem morem hunc apud Germanos persancte esse observatum, quod in omnibus foederum pactionibus Romanus pontifex atque imperator verbis expressis excepti sunt, in cuius exemplum hoc in medium adduci potest, quod Saxoniae ac Brandeburgiae electoribus et landgravio Hassiae vetus quoddam foedus, quod fraternum vocant, intercedebat, in quo pontifex ac Caesar excepti erant, verum iniqua hac vigente temporis conditione mutuam quandam unionem nuper iniverunt in eaque expresse declararunt pontificem videlicet esse minime exceptum, alioquin vero, ut dicta unio in omnibus ac singulis articulis valida permanere deberet.

Item, quod iudicium camerae pristino in statu permaneret una cum personis, quae illud hucusque administrarunt.

Item, quoniam pluribus de causis caesareae Mtis ac Catholicorum mens ab omnis belli motu ac seditione hoc potissimum tempore est alienissima, consultum idcirco videtur quiete Germaniae, ut Mtas  sua ex semetipsa pacificas inducias cum Protestantium parte conficere velit infrascriptis modis:

Primo, quod iidem Protestantes ob causam religionis usque ad proximum universale concilium christianorum, quod brevi indici ac celebrari debeat, quod si forte celebrari non posset, saltem usque ad nationale concilium nullo quovis pacto offendi, armis invadi sive opprimi debeant.

Secundo, ut induciae Nurembergae initae prorogentur ac denuo renoverentur, praecipue vero declaretur, quae nam causae vel religionis vel extra religionem intelligantur atque haec declaratio si omni ex parte in praesentiarum fieri non posset, quatenus eo tunc huiusce articuli diliquidatio caesareae Mti atque in eius absentia serenissimo Romanorum regi reservaretur.

Tertio, ut Protestantes nihil extra viam iuris vel de facto adversus Catholicos seu ecclesiasticos sive seculares eorum bona attemptare neu quenquam ex ipsis Catholicis illorumne adhaerentibus ad se pertrahere vel recipere debeant.

Quarto, ut Protestantes, maxime autem civitatum magistratus omnibus ecclesiasticis, qui ab eis discedere coacti sunt, quoscunque ipsorum redditus ac proventus, quotquot in Protestantium locis, oppidis ac dominiis existunt, libere ac citra omnem contradictionem sive impedimentum persolvi faciant. Qui si a Protestantibus retinerentur ut eo tunc Catholici possint illos hac de causa coram iudicio camerae convenire, quod plenam habere debeat facultatem de hoc libere ad diffinitive decernendi.

Quinto, ut Protestantes eo interim ecclesias, cathedrales, monasteria, abbatias atque alia cuiuscunque generis templa nequaquam destrui vel desolari, verum omni ex parte illesa permittant.

Sexto, quum nonnulli ecclesiastici ex Protestantium dictionibus discesserint, quidam vero ab eorum ordinariis ecclesiis atque ordinibus ad Protestantium [sic!] defecerint, quod propterea Protestantes occasione eiusdem generis apostatarum catholicis ecclesiasticis eorum proventus nullatenus retinere debeant. Verum ut iidem apostatae mediocriter ali possint, [ea?] propter debent episcopi, decani, praelati, capitula ac ministri ecclesiarum ac monasteriorum cum praefatis apostatis convenire quonam pacto mediocrem in modum durante tantum eorum vita interteneri valeant quodque ad conventionem hanc perficiendam a Catholicis ac Protestantibus pari utrinque numero personae deputentur, quae si rem componere non possent, eo tunc arbiter unus per ambas partes deligatur, cuius iudicio hinc inde stare teneantur. Sacra caesarea Mtas  potest super huiusce articuli tenore firmiter persistere, quandoquidem hac de re inter se dissident Protestantes. Ad hoc etiam quod vigore Ratisponensis recessus atque a maiori parte Protestantium assensum est, ut unicuique restituatur quod suum est.

Septimo, ut publica pax bona fide observetur, debent tam Catholici quam Protestantes in ipsorum iurisdictionibus expresse praecipere in effectuque efficere, ne in posterum libelli famosi atque aliae odiosae scripturae utrorumque religionem disputationes aut colloquia seu tale quidpiam concernentes ullibi locorum scribantur, imprimantur, legantur, vendantur, emantur aut alio quovismodo in lucem edantur sub gravi aliqua poena bonorum ac personarum, quandoquidem experientia satis superque edocuit, quantum erroris, incommodi, dissidii ac bellici motus ex pestiferis eiuscemodi scripturis hactenus exortum est atque in posterum exoriri posset.

Octavo, cum acris contentio electori Saxoniae, duci Braunschwicensi et landgravio Hassiae intercedens multis ex causis facilem praebere possit occasionem magni belli excitandi, cui maior Germaniae pars immisceri posset, idcirco debet caesarea Mtas  iis tribus principibus praecipere, ut unaquaeque pars ab eiuscemodi famosis detestandisque scripturis sive per se sive per alios edendi atque ab omni via facti utrinque penitus abstineat. Si quid autem actionis unus erga alium aut occasione huiuscemodi scripturarum aut quavis alia de causa habere praetendat, ut id coram caesarea Mte vel serenissimo Romanorum rege aut iudicio camerae de iure decidatur utque hoc suae Mti a praedictis tribus principibus vel verbo vel scripto promittatur.

Videtur praeterea communi negocio maxime accommodatum, ut sacra caesarea Mtas  super colloquentium scripturas ulterius non procedat, verum silentio pertransiens tantummodo pronunciari iubeat, quavis scilicet omni cura ac diligentia ob rem christianam cum Protestantibus componendam a Mte sua elaboratum sit, haudquaquam tamen concordari potuisse, quare Mtas  sua cum catholicis electoribus, principibus et statibus concordaverit uti subsequitur. Porro, quod ad Protestantes attinet, infrascripto modo tractatum sit.

Anmerkungen

1
 Regensburger Reichstag 1532.