Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld
Druck: Bucer, Acta colloquii, pag. 103b-106b; ÜS: Admonitio concionatorum protestantium ad legatum pontificium de eo quod ad ordines imperii scripsisset, non licere in synodo nationali determinare controversias fidei et pontificem Romanum esse caput ecclesiae et conciliorum per Martinum Bucerum.
Weitere Drucke: Ganzer/Zur Mühlen, Akten, Bd. 3,2, Nr. 232 , S. 709–713 (dt. Übersetzung); Augustijn, Martin Bucers Deutsche Schriften, Bd. 9,2, S. 102–113 (dt. u. lat. Fassung); Walch, Bd. 17, Nr. 1402, Sp. 764–770 (dt. Übersetzung); Corp. Reform. IV, Nr. 2342, Sp. 602–607.
Gratia et misericordia Domini, ad agnoscendum tempus visitationis nostrae et benevole sentiendi de lapidibus Zion miserendique pulveris eius. Amplissime Contarene, ut antehac studio tantum gloriam Christi adserendi et nequaquam dominationi tuae ullam molestiam adferendi, questi sumus, quod doctrinam nostram in scripto tuo ad illustrissimos principes et status imperii iniuste insimulasses, cum discessionis ab ecclesia catholica tum corruptelae, quam nimirum adolscentes in nostris scholis infecti postea alios quoque per Germaniam inficerent et corrumperent, cum ea tamen nihil aliud sit quam doctrina Christi divinis literis clare tradita, et vere catholico consensu testificata, ita nunc eodem studio rursus queri, teque per dominum nostrum Iesum Christum, unicum caput, pastorem et vindicem ecclesiae suae, ac dissecatorem et abolitorem omnium, qui illi infesti sunt, admonere cogimur de eo, quod iterum ad illustrissimos principes et status sancti imperii volueris scribere, perspicuum esse, si studeant synodo huius nationis controversias religionis componere et reformationem ecclesiarum instituere, maiores seditiones et controversias religionis cum in aliis nationibus tum in hac ipsa nostra natione orituras esse, eamque ob causam, et quod controversiae fidei, ut tu ais, in nationali concilio nullo pacto determinari queant, denique, quam non dubitamus summam huius dehortationis causam esse, ne faciant quod Romano pontifici futurum molestissimum sit, eos ab hoc suo pio, salutari et plane necessario consilio dehortari atque adeo absterrere in animum induxeris.
Nam quae, obsecro te per religionem Christi, maior seditio aut controversia religionis metuenda sit vel in nostra vel in aliis nationibus, si nostrae ecclesiae religionis controversias secundum verbum domini atque vere catholicum consensum secundum indubitatos ecclesiae Dei canones componant, et manifesta vitia, quae in doctrinam et ceremonias inque harum administros tam importune invaserunt et praevaluerunt, corrigant? Atque si id de imperatoria maiestate, clementissimo domino nostro, illustrissimis proceribus et statibus huius imperii sentire velis, quod de principibus christianis decet, nihil aliud illos per controversiarum in religione compositionem ecclesiarumque reformationem vel intelligere vel moliri, suspicari debes.
Ad hunc autem modum, si dissensiones de religione tollantur et doctrinae Christi puritas, sacramentorum synceritas et disciplinae ecclesiasticae iustus vigor restituatur, sicut depulsa seditione et vi antichristi et satanae regnum Christi apud nos instaurabitur, ita vera ac solida in Christo pax huic nationi cum intra seipsam tum cum piis omnium nationum optatissime reparabitur et felicissime propagabitur, nec reluctabitur quisquam aut contradicet praeter eos, qui Christo domino renunciant: ‚Nolumus hunc regnare super nos‘, his autem si approbare nos quaeramus, servi Christi esse nequibimus. ‚Misi vos‘ (inquit dominus ad suos) ‚sicut oves in medio luporum‘ et ‚in me pacem, in mundo pressuram habebitis‘. Proinde merito ex toto corde abominantur sancti omnes hoc tuum omen maiores orituras seditiones et controversias cum in aliis nationibus tum in nostra, si nos res ecclesiasticas tam misere adflictas et dissipatas restituere nationali synodo laboremus. Nihil enim prorsus turbae, nihil motus contra hoc tam sanctum et omnibus salutiferum institutum a quoquam, qui non oppugnandum sibi regnum Christi decreverit, metuendum est.
Quamobrem, si rationem habes divinationis tuae, apparet providere te episcopos et principes in aliis nationibus, nam de nostris, si institutam synodum haberi contingat, securi sumus obstituros, quominus pii homines, oves Christi, nostro exemplo exciti, vocem audiant pastoris sui eumque sequantur. Sed eos, qui contra regnum Christi tumultuantur et seditiones movent, ridet qui in caelis habitat, et debent eos negligere, qui in hoc confidunt. Illud autem vehementer de tua eruditione et zelo, quo te in domum domini flagrare plurimi praedicarunt, miramur, quod in hac tanta luce sempiternae et cuncta superantis et vincentis veritatis, quae ubique sese infundit tam potenter, scribere volueris, perspicuum esse, in nationali concilio nullo pacto posse determinari controversias fidei. Quid enim cuiquam nationi a domino negatum est? Pollicitus est Christus bonum a patre spiritum fide pro hoc rogantibus omnibus, et seipsum medium interfuturum, ubicunque vel tres in suo nomine convenerint, nihilque non impetraturos, de quo super terram ipsi inter se consenserint, quodque consentienter a patre coelesti per eius nomen petierint. In medio quoque sunt divinae scripturae, sacri canones, scripta patrum, poterimus ergo et nos Germani et quaelibet alia natio, quamlibet ea sit sensibus carnis parum vafris vel exercitatis, sententiam domini in omnibus, quae ad veram religionem vere pertinent et ad salutem ecclesiarum omnino intersunt, invenire, cognoscere et sequi. Abscondit enim dominus regni sui mysteria a sapientibus et callidis et revelat ea his, qui sunt malitia pueri et sensu simplices, nec cuiquam fide petenti sensus sui cognitionem negat vel religiose pulsanti adyta mysteriorum suorum non recludit nec a quoquam se vero corde quaerente abscondit.
Sed adfers rationem dicti tui, quod enim et controversiae de religione et earum decisio et extinctio concernant statum universalis ecclesiae, videri vis consequi non posse unius nationis esse eas decidere et tollere. Verum id quidem est, nullam nationem sic posse, quae de religione controvertuntur, determinare et, quae in disciplina ecclesiarum collapsa sunt, instaurare, ut id in aliis quoque nationibus valeat, nisi illae suo quoque iudicio et sua sponte eadem et iudicare queant et amplecti velint. Quocirca optandum est, ut, quaecunque nationes Christi nomen pariter invocant, in unam synodum commode conveniant et communi consilio de repurganda doctrina et sacramentorum administratione revocandaque disciplina deliberent et statuant. Nam eisdem ubique morbis laboratur et est omnium electorum Dei una fides, una ecclesia, ut est unum baptisma, una Christi professio. Attamen si aliae nationes vel nondum huc vocantem dominum exaudiant vel sequi quem audiunt nolint, debetne id et nos remorari, ne de cognoscenda et sequenda voluntate domini tandem conveniamus? Nihil enim novum inferre, sed quod est traditum antiquitus repetere, nihil nostra autoritate statuere, sed rursus amplecti cupimus quod statuit et edixit Christus ab initio quodque adeo observandum apostoli, martyres et sancti patres iudicarunt, ut anathema haberent etiam angelum de coelo convellere aliquid de eo molientem et vitam tyrannis quam vel apiculam de eo cuiquam remittere mallent. Decet quidem quod omnium interest ab omnibus constitui, at, si alii nolint, nemini tamen ob id licebit deesse officio suo, quod debet servatori suo et ecclesiae Dei, nemini negligere, quod dominus iniunxit omnibus et sine quo retineri gratia Dei non potest.
Nulla enim tanta inter homines societas esse potest, ut sit cuiquam causa sociorum offendendus Deus et abiicienda vita aeterna. Istud autem nos certo faceremus, si in confessis abusibus et vitiis perseverare vellemus propterea, quod aliae nationes horum correctionem vel sua vel aliorum aut ignoratione aut cupiditate impeditae differrent. Possunt igitur iure ac debent officio et Germani et quilibet alii populi, simulatque aliquid in religionibus apud se vitiatum cognoverint, quamprimum cum provincialibus tum nationalibus synodis et quacunque demum via et ratione commodius queant, ut id sanetur et in ecclesiis omnia syncera et integra sint et conserventur, summam curam impendere. Hoc et veris canonibus ita sancitum et a sanctis olim patribus religiosissime observatum est. Quae cum non ignores, Contarene, admodum dolet nobis, quod scribere tibi permiseris, quicquid in nationis nostrae synodo determinaretur, id futurum nullum, irritum et inane. Etiamne, si quid recte ac pie determinaretur? Nam scribis: ‚quicquid‘. Quae contra Christum vel in generalissimo concilio conclusa fuerint, illa certe nulla, irrita et inania sunt, at quae secundum verbum domini vel privatus aliquis nedum provinciae aut nationis alicuius concilium statuerit, ea adeo non nulla, non irrita aut inania esse unquam poterunt, ut caelum et terram prius immutari oporteat quam ea mutari possint aut intercidere. Tam multa olim per nationalia concilia in Syria, Graecia, Aphrica, Italia, Gallia et Hispania contra furores Arrii, Donatistarum, Pelagii et aliorum haereticorum sanctissime decreta de moribus ecclesiae saluberrime constituta sunt, ea ne dices tu nulla, irrita et inania fuisse?
Atque alienum profecto et ab aetate et a sapientia tua et illud est, quod pontificem caput ecclesiae et conciliorum nominas. Delatum quidem olim est sedi Romanae, cum in ea veri Petri successores sederent, ut prima esset, et episcopo Romano, ut inter patriarchas praerogativa authoritate polleret, at caput vocatum ecclesiae et conciliorum apud quem unquam, te quaeso, patrum legisti? Ergo ne ista adhuc in tanta evangelii luce omnium animos et conscientias tam acriter feriente iactare audetis? Christus unus et solus caput ecclesiae est et manet in aeternum. Paulus autem, Apollo, Cephas ministri ecclesiae sunt. Et tu tam dissimilem his hominem propter usurpatum titulum et successionem sedis Cephae caput ecclesiae et conciliorum facere audes? Maxime, cum adeo nihil ab eo, quod vel ministerialis capitis sit, ad ecclesias permanet, sed contraria omnia. Et in hac ipsa causa vide quam male laudes tuum pontificem. Nam si molestissime laturus est, si pia et necessaria in nostra natione synodus habeatur, ita ut institutum est, ad quam rem urgere ille cumprimis debebat, anne quaerere studet, quae oves Christi aberrarunt, obligare, quae aliquid fregerunt, confirmare, quae debiles sunt? Sed memorem monemus. Dominus Iesus largiatur aut vobis alia consulere aut nostris, ne ista vestra consilia sequantur, confirmetque eos, ut, quod pie et necessario proposuerunt, id etiam fortiter perficiant, ut tandem huius nationis sancto concilio ecclesiis nostris et idoneos ministros et puram doctrinam et veram sacramentorum dispensationem salutaremque disciplinam restituere annitantur. Nam a Roma quid expectandum nobis sit, ipsa quae illic tot iam seculis disciplina viget totque annis extracta de concilio legitime cogendo et habendo tergiversatio nimis certo testificatur. Sed faciat dominus arborem bonam, ut et bonos fructus inde sperare liceat, et confirmet imperatoriam maiestatem, cunctosque proceres et status huius imperii, ut iussa Dei salutemque tot ecclesiarum Romani pontificis cupiditati praeferant.
Haec voluimus, qui hic ex ministris ecclesiarum protestantium reliqui adsumus, apud te queri teque eorum, quae certe contra et dignitatem et officium tuum facis, ne et nos officio nostro hac in parte deessemus, admonere. Christus dominus respiciat et restituat ecclesiam suam nosque illius idoneos et utiles ministros faciat. Amen. Quando ipse agnoscis nos vera et necessaria scribere, ne ea iniquo animo accipias. Bene vale.