Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld

A  Wien HHStA, MEA RTA 7 Konv. II, fol. 432r–434v (Kop.).

B  koll. Berlin GStAPK, I. HA Rep. 10 Nr. B 2 Fasz. F, fol. 63r–67r (Kop.).

C  koll. Hannover NLA, Hild. 1 Nr. 78, fol. 373r–375v (Kop.).

Nolim arbitretur maiestas vestra, dive Carole caesar [ter?] maxime, serenissime atque optime Romanorum rex neque vos existimabitis, reverendissimi et illustrissimi sacri Romani imperii electores, principes excellentissimi, ordines amplissimi hanc dicendi initio formidinem me propterea nonnihil perturbare quod de vestra omnium aequitate et sapientia aut de iure eius quam apud vos acturus sum causae quicquam omnino addubitem. Profecto id minime vereor, sed cum maxima huius loci auctoritas gravem disertumque aliquem oratorem desideret, in quo summa dicendi sit facultas et copia, nimirum, si ego qui usu non satis et ingenio parum possuma, trepidus ita nunc pertimesco. Subsidio tamen mihi iam comparo, quod vultu et fronte animum confirmatis meum ostenditisque vos gravissime rei momentum potius quam dicentis eloquentiam expensuros Facit praeterea liberale officium, quo in patriam fungor, ut in spem inducar non defutura mihi verba, quibus illustrissimi Caroli Sabaudiae ducis indignissimas calamitates atque acerbissimos casus vobis possim exponere. Quamobrem maiore animi magnitudine iam dicere aggredior dicamque tam breviter, ut hunc heroum coetum non sim prolixitate offensurus, atque ita simpliciter, ut in tota oratione nihil sit deprehensurus quisquam quod vel[ut] transversum, ut aiunt, digitum a veritate discedatb. Posteaquam inclitus hic Carolus adepta ducatus dignitate ad Sabaudiae gubernacula constitutus est, primum in eam curam sollicitus incubuit, ut Romanorum imperatoribus, supremis suis dominis, debita a se cuncta officia exactissime semper praestaret. Deinde maximo studio atque industria annixus est, ut vicinorum principum et populorum amicitiam omni obsequii et humanitatis genere sibi conciliaret. Sed Franciscus Gallorum rex, illustrissimi huius ducis mei ex sorore nepos, posteaquam sui regni initio per Sabaudiam exercitum in Insubriam transduxit avunculique cisalpinas et transalpinas provincias suae cupiditati tam opportunas vidit, animo versare coepit et meditari, quibus artibus Sabaudiam suam faceretc, avunculum de eius ditione convellere posset itaque omni acerbitatis genere eum insectari, aggressus Helvetios primum, quibus cum optimus dux foedere constrictus erat, ab eo profusis largitionibus abalienavit, civitates aliquot, quae eius iure continebantur, ad defectionem sollicitavit et se ut in libertatem assererent instigavit, saepissime omnes expostulandi causas et argumenta conquirens de regni finibus ei iniustissimas controversias movit, frivolis etiam et levissimis quibusdam causis suum numen violatum interpretatus horribile ei bellum indixit. Verum propter apertae improbitatis metum, cum tunc arma adversus eumd sumenda esse non duceret, ingenium ad artes convertit et Sabaudiae ducem in tuae maiestatis, dive caesar, sacrique Romani imperii partes propensiorem aspiciens, ut plane officii sui ratio postulabat atque assidue deposcit, per legatos et litteras eum vehementer hortatus est, ut vinculo prius inter eos contractae affinitatis haerere vanamque istam et inutilem (ut dicebat) in caesares observantiam deserere vellet.

At nullis unquam hortationibus, nulla aureorum montiume pollicitatione, nullis praeterea minis aut terroribus de sua in maiestatem tuam, sacrum Romanum imperium fide deturbari potuit. Haec sua constantia odiorum fons, haec potissima inimicitiaef causa fuit, quod in Galliae regis voluntatem praeceps ruere, quod ex illius praescripto res rationesque suas ducere recusavit. Ad haec accessit, quod ex Africa iam annis ab hinc septem cum celeberrima victoria felicior nescio an clarior in Europam remigrasset maiestas tua eiusque felicitatis cursum idem rex, quacunque posset ratione, interrumpere decrevisset. Non ausus eam bello lacessere, cui obstrictam pacis fidem redditae libertatis precium debebat, armis prius invadendam censuit Sabaudiae ducis ditionem facile animo praesumens ea capta quasi effracta ianua liberos sibi patentesque postea aditus in Italiam fore, itaque negotio manum admolitusg Bernenses, Helvetios cum aliis quibusdamh concitavit, ut illam Sabaudiae partem sibi habendam raperent et occuparent, quae septentrionem spectans a finitimis Antuatibus usque ad Rodani clusiam extenditur. Parte alia exercitatos oratores ad hunc illustrissimum meum ducem venire iussit, qui ei suis verbis significarent sibi esse in animo aliquot armatorum militum copias in Insubriam transmittere, propterea rogare, ut eius bona voluntate iter (cum nullum aliud commodius haberent) per eius ditionem facere eis permitteret, quos ab omni iniuria et maleficio temperaturos pollicebatur. Sed prudentissimi principis responso accepto legati vix ab eo digressi erant, cum bipartito agmine Galli in Sabaudiam irruentes caedibus, ferro atque igni omnia vastabant, qui nullo prohibente (Allobroges [enim] ludificationis ignari suas vires in unum conferre non potuerant) Alpes facile superarunt et in subalpinam Pedemontiam, primam ab occasu Italiae provinciam, venerunt, ubi nullum probri, nullum contumeliae, nullum latrocinii, nullum tormenti genus omiserunt, quo miseros incolas deterrimei non excruciaverint. Mihi credite eos milites tanta illic saevitia in omnium aetatum atque ordinum homines grassatos esse, ut eorum crudelitatis, avaritiae et innumerabilium scelerum ac inauditae inhumanitatisj horribilis sit et humanis auribus intoleranda commemoratio. Sic Galliae rex Sabaudiae ducem, Romani imperii principem fidelissimum, tuae maiestatis vasallum, sociumque et cognatum vestrum decussit ditione quam ne forte exiguam et angustam Europae provinciam existimetis, scitote in longitudinem iustis finibus ita extensam esse, ut decem dierum itinere vix quisquam etiam festinans eques eam permeare possit, in qua geminos ducatus, comitatus quatuor, marchionatus duos, baronias tres, insignes civitates octo suis episcopis ornatas, tot praeterea urbes muris cinctas, tot oppida, tot castella, tot villas ei adversariorum vis abstulit, ut opinione hominum multo maior sit numerus, quem tamen ego (cum nihil ex incerto dicturum me receperim) hodie vobis non statuo.

Hanc gravissimam atque atrocissimam iniuriam cum illustrissimus dux meus per se ulciscik et suam ditionem solus recuperare non posset, in Germaniam ad maiestatis vestrae opem et iusticiam confugit, sacri quoque imperii principum, ordinum et statuum operam et subsidium imploratum venit, summisse atque humillime orans et obsecrans primum, in memoriam ut reducatis ab antiquissima Saxonie ducum stirpe et Beroldo, Ottonis imperatoris tercii ex fratre nepote, eum genus duxisse, quod a patre in filium numquam interrupto ordine ad ipsum usque processit. Rogat etiam comminisci, ut velitis tot officia, quae maiores sui, Sabaudiae comites, in defunctos caesares sacrumque hoc Romanum imperium quam plurima contulerunt, quemadmodum non solum in Italicis et Gallicis, sed etiam in Germanicis historiis passim legi potest. Profecto ex illorum virtute et gloria magnus eius familiae honos, magna gratia, magnus favor, magna commendatio accedere debet. Considerate insuper eum affinitate, ordine et societate vobis sic coniunctum esse, ut salva existimatione vestra eius causam deserere non possitis. Hoc etiam addam, quod regii facti invidia non super Sabaudiam, sed super Italiam, cuius dominationi idem rex semper tam avide inhiat, praeceps atque incitata fertur. Quamobrem, quo instituta conatusque suos dirigat, animis, queso, prospicitel! Dabit mihi [veniam], si placet maiestas tua, caesar serenissime, meque hoc libere permittet dicere, si prava Galliae regis consilia optimus hic meus dux sequi voluisset, sua ditione placate tranquilleque nunc perfrueretur, sed cum caetera omnia amittere quam debitam maiestati tuae fidem frangere aut ab officio discedere maluerit. Cum, ut sacri huius Ro mani imperii principum societati se subtraheret, nullius unquam rogatu adduci potuerit, dignus est, me Hercule, in quem vestra studia, praesidia atque auxilia omnes conferatis.

Edidit quidam Gallus nulla subscriptione cognitus epistolas aliquot inm sui regis gratiam easque per Germaniam evulgavit, ostendere conatus Gallorum regem non nisi legitimis causis instructumn avunculi ditionem rapuisse ut fucata atque inani verborum textura velut parva aura vestram de optimo Sabaudiae ducis iure opinionem immutaret. Sed cum improbae assertiones, ficta mendatia, falsa testimonia commenticiaque sint illius scriptoris axiomata, ea nunc dicendo diluere non est animus ne sim aequo prolixior. Tantum ut Sabaudie ducis silentium conscientiae assignare nemo possit iustissimas apertissimasque eius rationes paucissimis his cartis descriptas vobis trado legendasque offero quibus lectis pro meliore causa stare eamque vestro iudicio approbare possitis. Sed quid verbosis litibus opus est: Gallorum rex ita iusticiae ordinem servavit, ut vim antecedere voluerit, postea ridiculam iuris quaestionem inducere. Vos tantum, excellentissimi principes, summa auctoritate vestra et potentia efficite, ut Sabaudiae huic duci fortunae et facultates restituantur suae, de quibus nemo unquam homo aut maioribus suis aut sibi ullam controversiam movit, quas nullus unquam princeps hostiliter attigit extra Francisci Gallorum regis manum, qui nulla ex ratione sumpta offensione eas contra sanguinis iura, contra pactiones inter se ad stabilem concordiam initas, denique contra honestum et decorum tantum, ut suis cupiditatibus obsequeretur, atrocissime rapuit idqueo nullo legum iure munitus commiserit.

Inde satis perspicuum est, quod pro occupata Sabaudia Pedemontiumque principatu multas sui regni provintias commutandas avunculo saepe obtulit, qui tamen astum proindep intelligens perseveranter omnia recusavit perque annos viginti et regiis et a rege concitatorum iniuriis assidue lacessitus moderate, circumspecte maximaque semper patientia omnes prudentiae partes servavit, ne alias maiestatis tuae rationes et instituta perturbaret, neve quietem Germaniae, quam in ocio residere sciebat, ullo belli tumultu commoveret. Quapropter cum ad extremos casus adactum velut exulem et iusticiae vestrae supplicem eum ante oculos habeatis. Nolite, nolite afflictae eius fortunae vos duriores praebere, expendite, praestantissimi heroes, quantum detrimentum sit accepturum in Sabaudiae ducatus eiusque ducum exterminio et iactura sacrum hoc Romanum imperium. Quo a senatu populoque Romano in Germaniam translato, cum prisci illi maioresque vestri nationes in Europa et proceres deligerent, quorum fide, consiliis atque opibus eius imperii maiestas contineretur mutuisque ceu radicum fibris cohaereret, non sine gravi causa Sabaudiae principem in comitum imperialium numerum adscripserunt. Cum in reliquo delectu fines Germaniae non excessissent, indicaverunt enim sapientissimi viri Romanum imperium fidei Germanorum commissum multo plus virium ac roboris habiturum, si ditionem Sabaudiae aeterno federe sibi conciliarent, in qua veluti in arce munitissima perpetuae ac certissimae sunt excubiae Romani imperii patetque prospectus ad quattuor mundiq cardines, nempe Germaniam, Italiam, Galliam et Ligusticum mare, ut vobis improvisum undecumque nihil possit accidere aditumque haberetis per Sabaudiam, vestri iuris atque ordinis provinciam, facillimum ad omnes totius orbis regiones quam loci opportunitatem a Gallorum rege ereptam si facile quod contempti feretis. Videte, ne ablata ea provincia Romani imperii fortissimo propugnaculo sero fortasse et ne quicquam tanto malo postea remedium sitis tentaturi. Cogita etiam, invictissime caesar, te principum iuribus ab immortali deo custodem adhibitum esse, ne insolenti cuique domino pro sua libidine in aliena irrumpere impune liceat, alioquin quae lex, quis modus, quae ratio, quod officium inter principes constaret. Meminerit etiam maiestas tua Africanos, barbaros transmarinosque reges in solium a se restitutos, quid ergo cristiano principi, affini fidelissimoque vassallo praestare debeat ipsa, iudicet et statuat. Sed, ne plura dicam. maerore impedior. Hic iam annis gravem calamitosum senectutis incommodis affectum, sua ditione pulsum, subditorumr desiderio tabescentem, tot indignis malis afflictum, praeterea affinem sociumque vestrum praesentem cernitis. Eius fortunae misericordia vos commoveat, eums tanto beneficio vobis in perpetuum liberisque vestris obstringite. Perficite vestra ope atque opera ut suo caelo suisque penatibus suisque dilectissimis populis incolumist restituatur, quo tam egregii facti communem laudem habeatis cum serenissimo caesare, cuiusu aeterna iam laude florentemv virtutis gloriam deum optimum maximum supplex oro, ut felicioribus in dies successibus augeat et vestra omnium [instituta] fortunetw. Habita Ratisbonae anno salutis MDXXXXI.

Anmerkungen

1
 Zur Datierung vgl. das Würzburger Protokoll zum Regensburger Reichstag ad 1541 Juli 12 [Nr. 69] und den Bericht der herzoglich-sächsischen Reichstagsgesandten über den Verlauf verschiedener Verhandlungen auf dem Reichstag zu Regensburg, [Regensburg, 1541 August 1] [Nr. 75].
a
 Nach B und C korr. aus: posum.
b
 In B: discedam.
c
 Nach B und C korr. aus: facere.
d
 Ergänzt nach B.
e
 Nach B und C korr. aus: monitum.
f
 In B und C: inimiciciarum.
g
 In C: admonitus.
h
 Ergänzt nach B und C.
i
 Nach B und C korr. aus: teterrime.
j
 Nach B und C korr. aus: inumanitatis.
k
 Nach B und C korr. aus: ulcissi.
l
 In B: perspicite.
m
 Ergänzt nach B und C.
n
 Fehlt in B.
o
 In B und C danach: quam.
p
 Nach B und C korr. aus: provide.
q
 Nach B und C korr. aus: mondi.
r
 In B und C danach: suorum.
s
 Ergänzt nach B und C.
t
 Ergänzt nach B und C.
u
 In B danach: cum.
v
 In B danach: iam.
w
 In C danach: dixi.