Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld

Weimar HStA, EGA, Reg. E 141, fol. 220r–221v (Ausf., eighd.); DV v. a. Hd. fol. 221v: In tractatione de religione, ne quo usquam deventum sit, refert etc.; contra larvas pontificis confessionem augustanam salvam fore sperat etc.

Druck: Ganzer/Zur Mühlen, Akten, Bd. 3,1, Nr. 131 , S. 225–226; Corp. Reform. IV, Nr. 2239, Sp. 316–318.

Post contentionem de eucharistia incidit certamen non minus vehemens in articulo absolutionis seu confessionis, ex qua quidem re factum est quod dominus Philippus gravissime apud caesarem delatus sit, adeo ut existimassemus futurum hunc finem institutae conciliationis. Sed quia caesar adeo rem ursit, nostri duxerunt non esse refragandum atque a ita ad alios articulos coeperunt progredi. De articulo matrimonii nulla fuit controversia1. Extremam unctionem, si vellent servare papistae correctis et abiectis in ea abusibus, nostri dixerunt propterea se non pugnaturos, ut tamen ecclesiae nostrae et aliae, quae vellent, suam servarent libertatem. Actum est deinde de ordine hierarchico2, ut vocant, in quo ea, quae ad episcoporum et pontificis auctoritatem pertinent, continentur. Isque articulus tantum lectus et de eo ultro citroque sermo habitus est, sed mansit res ita in suspenso. Accesserunt postea alia quaedam, videlicet de cultu sanctorum et missa privata3, de qua iam disputatur. Et nostri acerrime abusus–a illos idolatricos reprehenderunt, quos etiam alteri tueri non possunt. Ac fatentur esse opus emendatione. Sed tamen libenter cuperent quoquo modo errores quosdam fucare, ne videretur ecclesia in tantos abusus prolapsa esse. Sed dominus Philippus per Dei graciam veritatem fortissime tuetur, adeo ut mihi persuadeam et sperem nostros nihil alieni a scriptura adprobaturos esse. Nam confessionem Augustanam volunt simpliciter esse salvam. Ego sane admodum fui et sum sollicitus, verum consolatur me domini Philippi constancia et integritas et quod non dubitem ex multis coniecturis hanc tractationem in gloriam evangelii cessuram.

Coguntur enim adversarii ipsi fateri ecclesiam magnis abusibus obrutam, qui si noti fuerint, quemadmodum caesar hoc prae se fert, accidet de toto papatu, quod fieri solet, cum ruinosum aliquod aedificium movetur, ubi concusso et quassato uno aut altero tigno tota moles corruit. Contra larvas pontificis et episcoporum nostri acriter disputarunt posita hac propositione, quod nullus esset episcopus, qui non vero episcopi officio et munere fungeretur. Ac negarunt esse episcopos omnes paene eos, qui iam hoc solo titulo feruntur, cum re ipsa longissime ab episcoporum officio absint. Fremunt haud dubie nostri illi Caiphae, sed haec ferre coguntur et haud dubie longe graviora, si qua coepta fuerit reformatio ecclesiae, in quam caesar totus incumbere dicitur. Habet secum primarium consiliarium dominum de Prato aequissimum caussae nostrae et doctor Navis videtur addictissimus esse veritati. Sed dominus Granuellam existimant magis pontifici addictum et fortassis etiam minus intelligit hoc negocium quam alteri duo, de quibus iam dixi. Audit et legit iam caesar ea, quae antea nunquam audire ac legere potuit et fertur plerosque abusus intelligere. Cupit etiam sibi catalogum abusuum offerri. Idque nostros facturos existimo. Et sunt haud dubie in altera parte multi Nicodemi, qui veritatis lucem expetunt et sperant et non desinent causam evangelii quacumque poterunt occasione promovere. Ego brevi existimo finem colloquii instituti de religione hic futurum. Nam vix quatuor adhuc tituli in libro restant, qui habent gravissimas et difficillimas materias, de quibus nostri haud dubie cum altera parte convenire non poterunt. Ideoque fortassis eo res delabetur, ut et illi et nostri suam sentenciam de iis articulis perscriptam caesareae maiestati offerant. Et id meo iudicio non parum conducit ad informandum caesarem de his controversiis. Haec vestrae dominationi pro mea observancia scribenda duxi ac optarem, ut antea etiam scripsi, vel illustrissimum huc venire vel vestram dominationem hic esse. Fui his diebus magna imbecillitate et gravedine capitis vexatus et adhuc, sed spero deo volente me melius habiturum. Commendo me dominationi vestrae et patrono me amantissimo. Bene valeat dominatio vestra. Datae Ratisbonae, 21. die Maii anno domini 1541.

Anmerkungen

a
–a Angestr.
1
 Dazu marg. Notiz v. 3. Hd.: Articulus de matrimonio et extrema unctione.
2
 Dazu marg. Notiz v. 3. Hd.: De potestate pontificis.
3
 Dazu marg. Notiz v. 3. Hd.: De cultu sanctorum, de mißa privata.