Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XIV. Band. Der Reichstag zu Nürnberg 1543 bearbeitet von Silvia Schweinzer-Burian, mit Vorarbeiten von Friedrich Edelmayer

A Wien HHStA, MEA RTA 8/Konv. 1, fol. 500r–503v (Kop.); DV fol. 503v: Des ksl. orator, commissarii und Kgn. Marie [gesandten] antwort kgl. Mt. geben, den Hg. von Gulch betreffend. Lectum in consilio imperiali 18. Aprilis.

B Duisburg LAV NRW R, Jülich-Berg II 2752, fol. 235r–238v (Kop.); DV fol. 238v: Scriptum caesareae Mtis ac reginae Mariae commissariorum et legatorum 18. Aprilis statibus perlectum, sed non exhibitum.

C Weimar HStA, EGA, Reg. E 150, fol. 453r–457v (Kop.); DV fol. 457v: Scriptum caesareae Mtis ac reginae Mariae commissariorum ac legatorum 18. Aprilis statibus perlectum, sed non exhibitum.

Sacrae caesareae Mtis ac sermae reginae Mariae, inferioris Germaniae gubernatricis, commissarii ac legati per regiam Mtem Romanorum etc. admoniti sunt de eo medio, quod ab amplissimis imperii ordinibus ad pacem inter caesaream Mtem et ducem Clivensem restaurandam novissime propositum fuit [Nr. 225], cuius ea est summa, ut dux Clivensis Geldriae ducatum et comitatum Zutphaniae dimittat plenoque ac libero iure imperatori tanquam duci Brabantiae restituat, praeterea ut subditi sacramentum caesareae Mti praestent et deinde, quod Mtas sua ab sacro Romano imperio investituram eorum accipiat ac postea tanquam dux Brabantiae ducem Clivensem secundo loco de iisdem investiat seu subinfeudet. Arbitrari quippe illos hac ratione caesareae Mtis dignitati, auctoritati existimationique satisfieri. Et quantum ad utilitatem ac proventus eius ducatus comitatusque pertinet, haud ita multum ipsi velut maximo principi discedere ac de his congruam quoque inveniri posse cautionem, et ea quidem via et communi Germaniae paci consuli et Turcis melius posse resisti.

Ad quae regiae Mtis iussui obsequentes id paucis supradicti commissarii respondent: Principio quidem, quod sacri imperii ordines latere non putant sacratissimum imperatorem, dominum nostrum clementissimum, eiusdemque patrem foelicis memoriae Philippum, regem Castellae, archiducem Austriae etc., item imperatorem Maximilianum, avum, ac proavum ducem Carolum Burgundiae, ducatum Geldriae comitatumque Zutphaniae tanquam sacri imperii feuda recognovisse investiturasque eorum accepisse, uti etiam caesareae Mti in posterum quoque pro se successoribusque suis perpetuo ab imperio recognoscendi idem animus permanet nec unquam aliud in mentem habuit, ut autem deinde eundem ducatum comitatumque duci Clivensi in secundarium feudum Mtas sua concedat et iuxta praescriptum modum in eum rursus transferat, non modo existimationi suae ullo pacto convenire, sed neque sine insigni existimationis suae lesione intolerabilique damno fieri posse arbitrantur, attento potissimum tam evidenti ac penitus irrefragabili ipsius iure in omnium praedecessorum suorum bona fide fundato.

Praecipue autem quod dux Carolus, eius proavus, tam ab ducis Clivensis praedecessoribus quam aliis quibuscumque ius quomodolibet praetendentibus cum consensu sacri imperii ducatum hunc comitatumque emerit eorundemque investituram ac possessionem nactus sit, post cuius mortem, cum Geldri ab imperio ad Francos descivissent, ab Maximiliano rursus ad imperii obedientiam diuturno sumptuosoque bello redacti fuerunt, cui deinde decem annos pacifice quieteque paruerunt, donec rursus Francorum dolis auxiliisque Carolus ab Egmonda in eas ditiones per proditionem fuit intrusus, quas deinde regum Francorum feudali iuri subiecit. Qua de causa praedicti Maximilianus ac pater caesareae Mtis nostrae, rex Philippus, ipsorum electorum principumque imperii suasu auctoritateque ad eum ducatum comitatumque in pristinum imperii ius revocandum gravia cum illo bella gesserunt.

Quapropter, ut nunc post tot praedecessorum suorum labores pro sacrii imperii suisque iuribus tuendis susceptos duci Clivensi, qui non modo nullum in his ditionibus ius habet, verum etiam adversus Mtem suam tam aperte rebellavit et multifariam gravissimeque eam (ut sepius expositum est) offendit, eas cedat, quis non ei gravissimum nimisque indignum fore animadvertit?

Quod vero id caesaris ita parvia interesse putatur, considerare ordines imperii oportet ultra ea, quae in huius iuris acquisitione ab Carolo duce expensa sunt, quantos sumptus in earum ditionum recuperatione triennali bello Maximilianus imperator olim fecerit, quanta quoque deinde contra Carolum ab Egmonda Gallorum ab imperio eum ducatum comitatumque rursus avellere studentium favore auxiliisque nitentem, Maximilianus, Philippus ipseque imperator noster clementissimus Carolus bella impendiaque sustinuerit. Ad haec quanta non solum damna populationesque tempore Caroli Egmondani caesareae Mtis ditiones huius ducatus comitatusque occasione perpessae sint, verum etiam hic ipse dux Clivensis anno superiore per suos ministros flagitiose eisdem intulerit, quantique deinde in iis iniuriis propulsandis ac in hoc bello, cuius ipse auctor extitit et in quo in hunc usque diem obstinate perseverat, sumptus facti sint fiantque adhuc quotidie. Quamobrem ut in hostem tot modis iniurium tantum beneficium caesar conferret (quod vel in bene merito principe maxime censerib posset) propriumque patrimonium tanto suo maiorumque suorum sumptu, labore sanguineque quaesitum in ducem Clivensem suae Mtis rebellem hoc pacto abdicaret, videri profecto id posset exemplum clementiae ac pietatis omnem humanum sensum excedentis.

Ad haec cum caesarea Mtas progenitoresque eius antea toties eiusmodi tractatibus cum Carolo Egmondensi initis machinatione Gallorum delusi circumventique fuerint (quibus scilicet huiusce ducatus et comitatus administratio ac ususfructus ei restituebatur ac ad vitam relinquebatur), exemplo certe tali caesarea Mtas admonetur, ne amplius se decipi sinat, praesertim per ducem hunc Clivensem, qui, etsi eos tractatus non ignoraret ac ipsemet ediderit defensionique suae ad propriam ignominiam inseruerit serveritque Carolo Egmondensi mortuo omne ius plenamque eius ducatus et comitatus possessionem ad caesaream Mtem devolvi, attamen illicitas cum illo pactiones iniit, et non solum sciens adversus tractatus cum Egmondensi initos, verum etiam adversus progenitorum quoque suorum fidem et contractus (quibus et ipse obstringebatur) ducatum Geldriae fraudulenter invasit et, quo omnem sibi ad caesareae Mtis gratiam benevolentiamque reditum obstrueret, cum eisdem Gallis ac aliis eius, immo et imperii hostibus foedera affinitatemque contraxit omniaque ad alienandos ab caesarea Mte Geldrorum animos tentavit illicitisque eos pactionibus sibi obstrinxit.

Unde commissarii videre nequeunt propositum medium vel iuri vel auctoritati caesareae Mtis vel immensis sumptibus laboribusque suis et praedecessorum suorum congruum esse atque id non solum multis modis Mti suae damnosum, verum etiam omnino intolerabile fore existimant, per quod quoque securitati subditorum caesareae Mtis nullo modo consuli posset, cum ille Francica confoederatione ac affinitate obstrictus atque inde capta occasione, quae nunquam Gallis deesse solet, Caroli Egmondensis exemplo ad nutum eorundem Gallorum, ut superiore anno compertum est, caesareas ditiones ex Geldria perpetuo inquietaturus novaque subinde bella ac turbas in imperio excitaturus sit.

Sperant itaque praefati commissarii ac legati ordines imperii ea, quae supra exposita sunt, perpensuros consideraturosque summam caesareae Mtis in ducem Clivensem clementiam ac benignitatem necnon longam de iniuste ab eo occupato patrimonio suo patientiam quodque cille eis–cneglectis cum hostibus ipsius foedera contraxerit ac bellum iis modis, quos ordines antehac plene intellexerunt, in summum rei publicae christianae ac sacri imperii damnum ac detrimentum adversus caesaream Mtem inchoaverit, quod quidem factum adeo excusare non potest, ut, quorum ind incipiendo inferendoque bello opera usus est, per eos idem insolenter continuare pergat eosque ex Francia reversos in summa apud se gratia retineat earumque literarum, quae sub suo sigillo per consiliarios cifris scriptae fuere alphabetum, in hunc usque diem exhibere recuset. Quorum omnium ea profecto est gravitas enormitasque, ut nemo ex imperii ordinibus sit, equi ea tolerare possit, multo vero minus–equi in tam male meritum ius suum transferre velit. Quod ipsi igitur facturi minime essent, quomodo caesari suadebunt?

Quamobrem, si sacri imperii ordines et publicae Germaniae paci et defensioni eius adversus Turchas et ipsius quoque ducis Clivensis conscientiae et utilitati consulere, denique officii sui necnon fidei et obligationis erga clementissimum pacisque amantissimum et de imperio optime meritum imperatorem meminisse (uti Mtas sua confidit) voluerint, id operam dare debent, ut ipsum ducem compellant, quof caesari proprium patrimonium, quod progenitores suae Mtis legitimis titulis adepti sunt quodque ab Gallorum dominatione sacro imperio vendicaverunt et in cuius recuperatione immensa impendia fecerunt, libere restituat, praesertim cum omnibus manifestissimum sit non solum eidem duci nullum ius in hoc ducatu comitatuque competere, verum etiam eorum occasione summa temeritate has turbas excitasse ac gravissimo huic bello et causam et initium dedisse eaque incommoda ac mala, quae inde imperii ordines et evenisse et evenire posse Germanicae nationi vident, ab illo tanquam unico auctore profecta esse et proficisci.

Itaque rogant praefati commissarii ac legati, ut ordines imperii plus caesareae Mtis ius ac iusticiam summamque offensam ac iniuriam sibi suisque illatam quam inanes querimonias ducis Clivensis (quibus obstinationem iniustitiamque suam obvelare conatur) perpendant, cum in geius sit potestate–gredditis caesari iis, quae omni divino humanoque iure ad ipsum pertinent, regiae Mtis ac ordinum imperii intercessione caesareae Mtis gratiam tempestive sibi potius reconciliare quam longiore obstinatione graviorem eius in se excitare expectareque indignationem.

Anmerkungen

1
Granvelle plädierte dem Kaiser gegenüber, mit aller Schärfe und militärischem Druck gegen Hg. Wilhelm von Jülich vorzugehen, um einer Parteinahme der Protestanten für den Herzog durch eine ksl. Machtdemonstration vorzugreifen. So berichtete er Karl V. in der Phase der Waffenstillstandsverhandlungen mit den jülichschen Räten am 20. April 1543: [...] Et à la vérité, Sire, fait très grandement à doubter que si à ce coup led. de Clèves n’est rengé à la raison que ceulx de ceste Germanye seront plus insolens et audacieulx contre votred. M et empareront pour cy après led. de Clèves, selon mesmes ce que j’en ay peu appercevoir dèz que je suis par deça. Et que sans les remonstrances et dilligences que sont esté faictes de part de votred. M et le bruit des apprestes de guerre, tant de l’artillerie, munitions que de lever gens, que j’ay donné à entendre en ce conseil contre led. de Clèves et ceulx qui luy vouldroient adhérer, et aussi la craincte de la venue de votre Mté plusieurs d’eulx se fussent déclairez et osté la masque pour led. de Clèves et son assistence etc. Et signamment ay-je apperceu que la pluspart des électeurs et princes sont fort enclins et affectionnez à luy et ne vouldroient qu’il fut chastié comme il le mérite, doubtans du semblable ny que votre M eust plus de pouvoir ny fut mieulx obéy en ceste Germanye comme elle sera venant au dessus dud. de Clèves. Et tiens fermement que sans avoir retenu les protestans pour les considérations avantd. ilz eussent prins en leur confédération led. de Clèves et certainement le feront cy-après, s’il n’est à ce coup mis à la raison. [...]. In: Wien HHStA, Belgien PA 37/1, fol. 71r–80v, hier fol. 72v–73r (Ausf. chiffr. u. dechiffr.).
a
In BC: parva.
b
In BC: conferri.
c
–cIn BC: illis.
d
BC om.
e
–eBC om.; Zeilensprung von qui zu qui.
f
In BC: qui.
g
–gIn BC: in eis sit potestas. BC ergibt einen anderen Sinn des Satzes als A. Übersetzt bedeutet BC: „es steht in ihrer (= der Reichsstände) Macht“; hingegen heißt es in A: „es steht in seiner (= Hg. Wilhelms von Jülich) Macht“.