Deutsche Reichstagsakten  ‹  Der Reichstag zu Worms 1509
Einfache Suche
Impressum | Datenschutzerklärung
Schnittstellen Quellen Formalia
BEACON
METS
XSLT
eXist-DB
jQuery-Layout
Nominatim
OpenLayers
GND
Impressum
Datenschutzerklärung
Kontakt

Inhaltsverzeichnis

Inhaltsverzeichnis

Inhaltsverzeichnis

Vorwort des Abteilungsleiters

Vorwort des Abteilungsleiters

Vorwort des Bearbeiters

Vorwort des Bearbeiters

Abkürzungen und Siglen

Abkürzungen und Siglen

Quellen- und Literaturverzeichnis

Einleitung

Quellen I. Kapitel Vorakten: Vorbereitung des Wormser Reichstages

  • 1. Kurfürsten- und Fürstentag zu Mainz
  • 2. Vorakten zu den Reichshilfeverhandlungen des Reichstages
  • 3. Angelegenheiten des Reichskammergerichts
  • 4. Angelegenheiten der Reichsstände
  • 5. Organisatorische Vorbereitung des Reichstages
  • II. Kapitel Der Reichstag zu Worms

    II. Kapitel Der Reichstag zu Worms

  • 1. Reichshilfe und Reformen
  • 2. Kaiserliche Reichsbelehnungen, Privilegienvergaben und Konfirmationen
  • 3. Streitfälle und Schiedsverfahren
  • 4. Angelegenheiten der Reichsstände
  • 5. Korrespondenzen, Weisungen und Berichte
  • 6. Chroniken, Aufzeichnungen und Verzeichnisse
  • III. Kapitel Nachakten: Vollzug der Reichstagsbeschlüsse und Folgen des Reichstages

    III. Kapitel Nachakten: Vollzug der Reichstagsbeschlüsse und Folgen des Reichstages

  • 1. Reichshilfe gegen Venedig
  • 2. Reichskammergericht
  • 3. Reichsmünztag zu Frankfurt
  • 4. Der Konflikt zwischen dem Deutschen Orden und Polen
  • 5. Angelegenheiten der Reichsstände
  • Chronologisches Aktenverzeichnis

    Chronologisches Aktenverzeichnis

    Register

    Register

    Erweiterte Suche
    Text
    unscharf
    Zeitraum zwischen und
    Sortierung
    Erweiterte Suche
    Text
    unscharf
    Zeitraum zwischen und
    Sortierung

    «Nr. 318 Supplikation Bf. Jakobs von Cambrai an Ks. Maximilian – [vor dem 8. Mai 1509]1 »

    Begabung der Bff. von Cambrai mit dem Herzogstitel.

    Weimar, HStA, EGA, Reg. E, Nr. 56, fol. 82–83’ (lat. Kop.) = Textvorlage A. Wiesbaden, HStA, Abt. 131, IV a, Nr. 22, fol. 10–11 (dem ksl. RT-Protokoll [Nr. Š259] inserierte lat. Kop.) = B. Marburg, StA, Best. 2, Nr. 119, unfol. (lat. Kop.)= C. Stuttgart, HStA, A 262, Bd. 4, fol. 108–106 (Abschrift von 1564, in falscher Reihenfolge abgelegt)= D. München, HStA, K.blau 103/4b, fol. 15–16 (dem Pfalz-Simmerner RT-Protokoll [Nr. 262] inserierte lat. Kop.) = E. Bamberg, StA, Hst. Bamberg, Geheime Kanzlei, Nr. 6, fol. 144’–146 (lat. Kop.). Karlsruhe, GLA, Abt. 50, Nr. 7, unfol. (dem mgfl. badischen RT-Protokoll [Nr. 261] inserierte lat. Kop.). München, HStA, KÄA 3136, fol. 402–403’ (lat. Kop.). Würzburg, StA, WRTA 5, fol. 161–161’ (lat. Kop.).

    Serenissime et invictissime imperator. Quoniam huius seculi homines Cristi fide insignitos, eos potissimum, quibus regum omnium dominus sua clementia ex alto splendida contulit beneficia, principatus et officia, summopere decet sursum tendere tantoque largitori gratias primum agere et deinde tam in spiritualibus quam temporalibus magnanimiter et honorifice ipsis commissa ad eius gloriam perducere ac denique terreni principes gloriam magnificare nec minus sui ipsius bonam famam posterisque suis laudabilem memoriam relinquere.

    Eapropter humili vestre serenissime et invictissime cesaree maiestatis oratori Jacobo de Croi, permissione divina commendacioneque pie memorie Philippi regis Castellea, carissimi filii vestri (cui Deus misereatur), per capitulares ecclesie cathedralis Cameracensis in presulem ac pastorem dicte ecclesie eiusdem vestrae serenissime maiestatis postmodum interveniente consensu electo, visum est, nil magnificentius nilne honorificentius erga summum largitorem necnon vestram serenissimam et invictissimam maiestatem effici posse quam civitatis Cameracensis erectionem in ducatum prosequi, ita quod ipse orator et sui dicte ecclesie deinceps successores episcopos et duces Cameracenses, comites Cameracesii se attitulare valeant. In hiis enim honorabitur Deus creator, in quantum bona sibi collata honorabuntur. Venerabiturque sanctus Henricus, dum viveret Romanorum imperator, qui eandem civitatem cum prefato comitatu ab Imperio dependentibus predicte ecclesie donavit.2 Serenissima vestra cesarea maiestas, que eandem erectionem fecerit, primum in vita et post decessum fama exaltabitur eadem apud Deum necnon apud eundem sanctum Henricum et ab eisdem gratiam recipiet, eiusdem erectionis occasione in ecclesia et diocesi Cameracensi singulares et speciales ultra consuetas pro eadem serenissima maiestate et suis predecessoribus illius ecclesie fundatoribus et conservatoribus fient et fundentur preces eadem ratione in suis erga vestram serenissimam maiestatem ac Sacrum Imperium fidelitatibus subditi Cameracensis ecclesie, qui cum suis prelatis et ipsius ecclesie capitulo suarum fidelitatum occasione, ex quo finitimi regno Francie, unde varias insultationes, plurima et indicibilia pericula sustulerunt ac Šincendia, eversiones possessionum sepenumero perpessi sunt, confirmabuntur et roborabuntur. Preterea insignis ecclesia Cameracensis excellentissima habet civitatem Cameracensem potentem, comitatum Cameracesii antiquissimum et dignissimum, quiquidem comitatus in sex opidis, castris pluribus et villagiis multis consistit, ratione quorum ipse orator Imperii princeps sicuti sui predecessores a vestra serenissima maiestate regalia suscepit. Ab eodem etiam comitatu dependent multa nobilissima feuda, etiam a maioribus principibus obtenta et possessa, sicuti opida de Creverenz [= Crèvecœur] et Aerleux a rege Francie, opida et dominia de Rumilli et Sancti Supplicis [= Saint-Souplet] a delphino Francie et dominium de la Feulie [= La Faille] in Cameraco a comite Hannonie [= Hennegau]. Habetque idem comitatus duodecim pariatus seu pares, inter quos comes de Vensdome, comes Sancti Pauli [= Saint-Pol], Jacobus de Luxenburgo, dominus de Fiesnes, dominus de Clarn [= Clairy], dominus de Molembeyx et plerique alii magni nobiles existunt, et multos etiam barionatus sive baronias ac alia in maximo numero feuda etiam in regno Francie. Aliqui episcopatus sicuti Laudunensis [= Laon] et Langrensis ducali sunt titulo insigniti, qui Cameracens[i] episcopatui in preeminenciis proven[tibus] in spiritualibus et temporalibus minime comparari valent. Ultra hec vetustissimis Francorum cronicis in templo beati Dionisii apud Parisius comperitur, ab antiquo Cameracensem civitatem ducatum fuisse Canagariumque [= Ragnachar] principem eiusdem civitatis tempore Clodovei regis Francorum ducem extitisse.

    Quamobrem, si vestra serenissima et invictissima cesarea maiestas pretactum creare dignetur atque erigere ducatum, non rem novam attemptare, sed potius neglectam instaurare seu restituere videbitur. Eritque laus et perhennis sub vasallorum [!] eiusdem vestrae serenissime maiestatis gloria, quod ob suas virtutes tanta cesaree maiestatis liberalitate a tanto principe potiti sint promptioresque e[adem] v[estra] se[renissima] maiestas ipsos efficiet ac incitabit ad suos Imperii fines tutandas et defendendas. Premissis attent[is] necnon obsequiis ex domicilio de Croi, Sacro Imperio ac serenissime vestre maiestati impensis et adhuc per Dei gratiam impendend[is], supplicat humilius, quo valet dictus or[ator], quatenus dignetur eadem se[renissima] et invictissima maiestas super praetacta erectione suam impartiri gratiam specialem ac eidem oratori illam consentire, remanentibus tamen Cameracen[si] ecclesie comitatu Cameracesii cum pertinentiis suis praesentibus et futuris eiusdem ecclesie prelat[is] et suis subdit[is] in omnibus eorum privilegiis, libertatibus, franchisiis et consuetudinibus salvis et illesis. Et idem or[ator] pro felici serenissime ac invictissime vestre cesaree maiestat[is] successu iugiter orabit et orari procurabit.3

    Faksimiles der Druckfassung der Edition.

    ser/rta1509/dok318/pages

    Anmerkungen

    1
     Mit der Instruktion vom 8.5. den ksl. RT-Kommissaren zur Vorlage an die Reichsstände zugeschickt [Nr. 268, Pkt. 11]; Vorlage in der Mainzer Kanzlei am 16.5. [Nr. 261, Pkt. 7]. Die in allen vorliegenden Exemplaren zahlreichen Fehler wurden in der Vorlage A emendiert bzw. bei den Kollationsexemplaren B-E nicht berücksichtigt.
    2
     Urkunde Ks. Heinrichs II. vom 22.10.1007 (Lat. Druck: Bresslau/Bloch, Urkunden (MGH DD III), Nr. 142, S. 1688; Carpentier, Histoire II/4, S. 5f. Regest: Graff, Regesten, Nr. 1645, S. 937).
    3
     Bezüglich der Stellungnahme der Reichsstände vgl. Nr. 275 [Pkt. 8].

    Anmerkungen

    a
     Castelle] In B/C: Castilie. D/E wie A.

    Faksimiles der Druckseiten: Durch Verschieben der Spaltenteiler wird das Faksimile vergrößert. Durch einen Klick öffnet sich die seitenweise Blätterfunktion.

    Verweise auf Dokumente der Edition sowie weitere Ressourcen im Web.

    Registereinträge, die auf die Seite(n) dieses Dokuments verweisen.

    Erneute Fassung des Dokuments zum parallelen Lesen.