Schnittstellen | Quellen | Formalia |
---|---|---|
BEACON METS XSLT eXist-DB |
jQuery-Layout Nominatim OpenLayers GND |
Impressum Datenschutzerklärung Kontakt |
I. Organisation, Vorbereitung und Eröffnung des Regensburger Reichstages
II. Instruktionen und Vollmachten
III. Protokolle und Tagebücher
IV. Die Verhandlungen über Religion, Friede und Recht
V. Die Verhandlungen über die Türkenhilfe
XI. Urkunden und Akten zur Schlussphase des Reichstages
«Nr.683 Franz Burchard an Gregor Brück – Regensburg, 1541 Mai 26 »
Weimar HStA, EGA, Reg. E 141, fol. 253r–254v (Ausf., eighd.); DV v. a. Hd. fol. 254v: Narrat, quomodo negocium institutae conciliationis in causa religionis ex parte sit finitum etc.
ŠDruck: Ganzer/Zur Mühlen, Akten, Bd. 3,1, Nr. 143, S. 251–252;Corp. Reform. IV, Nr. 2250, Sp. 339–341.
Finitum est aliquando per Dei graciam negocium institutae conciliationis in causa religionis, et ita quidem ut in praecipuis articulis controversiae remanserint sicut dominatio vestra ex iis, quae illustrissimo principi iam scripta sunt, intelliget. Et quoniam dominus Philippus graviter et constanter egit hoc negocium et rationes suae sentenciae scriptas semper addidit, nihil dubito, quin tota illa tractatio in laudem nominis divini et incrementum evangelicae veritatis cessura sit. Omnino apparet a principio aliud spectasse partem adversam, quam iam in exitu rei experti sunt. Nam tota causa religionis hac agitatione haud dubie illustrior fiet, et veritas etiam invitis inferorum portis emerget. Ego sane non possum aliter indicare, quam omnes principes et status coniunctos syncerae religionis hic esse maxime consentientes. Et adhuc Macedo1 constanter egit magis quam ipsius theologus Bucerus, qui tamen in illo postremo certamine, cum de praecipuis articulis actitatum et negocium finitum est, satis dextre egit, adeo ut illo die mihi magis quam alias placuerit. Nam postremo die, cum liber relectus fuit, suam sentenciam de gravissimis illis articulis Philippus dixit, cui Bucerus et Pistorius simpliciter adsenserunt, nempe de satisfactionibus, officio episcoporum, de missa, communione, coelibatu et similibus. Itaque cum dominus Granuella intelligeret et videret nostros constanter manere in sentencia, ita visum est, ut liber ille, quem caesarea maiestas praelegendum proposuerat, iterum descideretur et nostrorum sentencia adscriberetur de quibus convenisset vel non convenisset, atque ita fieret relatio caesari. Idque iam agitur, ut descripto libro nostri suam addant censuram et ita caesari offerant. Quid porro futurum sit, brevi adparebit.
Hoc constat admodum displicuisse rem domino de Granuella, qui fortassis cuperet numquam esse coeptum negocium. Et dixit mihi quidam vir bonus actum esse cum Macedone, ut persuaderet nostris, ut adhuc in quibusdam articulis cederent, sed hoc ille simpliciter renuit. Et dicitur hodie Macedo doctorem Gereonem Augustanum2, virum amantissimum veritatis, misisse ad Granuellem cum scripto, in quo significet se simpliciter non posse recipere articulos, quos nostri improbassent ideoque non esse, quod caesar ab eo peteret, ut negocium illud amplius promoveret in illis saltem articulis, qui probari non possint. Nam vellet caesari omnia officia praestare, quae deberet et honeste posset, sed contra conscienciam adprobare nihil vellet. Ac quantum ego coniicio, erit alia ratio actionum hic, nempe de pace conservanda instituenda. Et sunt, qui caesarem non ita brevi hinc discessurum existiment eamque esse causam, cur negocia ita extrahantur. Ac interim mirabiles quaeruntur practicae, de quibus, quod mihi secreto [significatum] sit, illustrissimo principi scripsi. Ego a principio arbitratus sum optimum fore, ut hic adsit illustrissimus princeps noster, sed iam Šquanto magis magisque de his rebus cogito et rescisco quaedam, incertissimus sum, utrum sit melius hic adesse suam celsitudinem an non. Ac Macedo, ut ex ipso intellexi, non diu manebit et praetexetur fortassis aegritudo ducis Henrici Saxoniae, quem aiunt non bene valere. Haec duxi optimo animo [significanda] dominationi vestrae quaesoque, ut in bonam partem accipiatis. Nam cum non dubitem dominationem vestram de negociis hic admodum esse sollicitam, praesertim quod ad negocium religionis attinet, volui ad ea, quae illustrissimo principi scripta sunt, haec quoque dominationi vestrae addere et significare. Sum enim ego quoque iam longe quietiore animo, postquam Deus exitum huius conciliationis ita gubernavit, ut non dubitem redundaturum in gloriam evangelii. Nam profecto ex re periculosa per Dei graciam nostri evasisse videntur oremusque deum, ut ipse etiam deinceps nostrorum consilia gubernet3.
Dominus Philippus nondum convaluit ex brachio, sed est tamen bono animo se ex hoc pistrino liberatum. Ego me dominationi vestrae ut patrono amantissimo commendo. Datum Ratisbonae in die Ascensionis domini anno domini 1541.
Faksimiles der Druckfassung der Edition.
Anmerkungen
Anmerkungen
Faksimiles der Druckseiten: Durch Verschieben der Spaltenteiler wird das Faksimile vergrößert. Durch einen Klick öffnet sich die seitenweise Blätterfunktion.
Verweise auf Dokumente der Edition sowie weitere Ressourcen im Web.
Registereinträge, die auf die Seite(n) dieses Dokuments verweisen.
Erneute Fassung des Dokuments zum parallelen Lesen.